In ævo futuro aliam non fore dispositionem hominis quoad substantiam. Cap. LIX.
Sexu etiam et membris salvum hominem resurrecturum; etsi vacent a solitis officiis vitæ necessariis. Cap. LX.
Præsertim cum quædam illorum officia, quibus Deum laudamus et prophetamus, remansura sint; et etiam in hac vita vacent cibis jejunio functi; et sexum a genitura subducant spadones voluntarii, et Christo maritatæ virgines. Cap. LXI.
Futuros denique nos, non angelos, sed sicut angelos Dei, Cap. LXII.
Quocirca concludi, resurrecturam carnem, et quidem omnem, et quidem ipsam, et quidem integram. Cap. LXIII.
Caput Primum.
Fiducia Christianorum, resurrectio mortuorum. Illa credentes sumus; hoc credere veritas cogit. Veritatem Deus aperit; sed vulgus irridet, existimans nihil superesse post mortem; et tamen defunctis parentant, et quidem impensissimo officio, pro moribus eorum, pro temporibus esculentorum; ut quos negant sentire quicquam, escam desiderare præsumant. At ego magis ridebo vulgus, tunc quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, iisdem ignibus et promerens et offendens. O pietatem de crudelitate ludentem! sacrificat, an insultat, cum crematis cremat? Plane cum vulgo interdum et sapientes sententiam suam jungunt. Nihil esse post mortem Epicuri schola est. Ait et Seneca, omnia post mortem finiri, etiam ipsam. Satis est autem, si non minor philosophia Pythagoræ et Empedocli. Sed et Platonici immortalem animam e contrario reclamant: imo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem affirmant; etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo; ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur. Certe recidivatum animæ corporalem pronuntiaverunt; tolerabilius mutata, quam negata qualitate: pulsata saltem, licet non adita veritate. Ita sæculum resurrectionem mortuorum, nec cum errat, ignorat.
Caput II.
Si vero et apud Deum aliqua secta est, Epicureis magis affinis quam prophetis, sciemus quid audiant a Christo Sadducæi. Christo enim servabatur, omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, prælibata supplere, prædicata repræsentare; mortuorum certe resurrectionem, non modo per semetipsum, verum etiam in semetipso probare. Nunc autem ad alios sadducæos præparamur, partiarios sententiæ illorum. Ita dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animæ; aspernati carnem, sicut et ipsum Dominum carnis. Nulli denique alii salutem corporali substantiæ invident, quam alterius divinitatis hæretici. Ideoque et Christum aliter disponere coacti, ne creator carnis habeatur, in ipsa prius carne ejus erraverunt; aut nullius veritatis contendentes eam, secundum Marcionem et Basilidem; aut propriæ qualitatis, secundum hæreses Valentini, et Apellem. Atque ita sequitur, ut salutem ejus substantiæ excludant, cujus Christum consortem negant; certi illam summo præjudicio resurrectionis instructam, si jam in Christo resurrexit caro. Propterea et nos volumen præmisimus De Carne Christi, quo eam et solidam probamus, adversum phantasmatis vanitatem, et humanam vindicamus, adversus qualitatis proprietatem;