Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/399

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
797
798
DE RESURRECTIONE CARNIS.

0797A cujus conditio Christum et hominem, et filium hominis inscripserit. Carneum enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus præscribendo nullum alium credendum Deum præter Creatorem, dum talem ostendimus Christum, in quo dignoscitur Deus, qualis promittitur a Creatore. Obducti dehinc de Deo carnis auctore, et de Christo carnis redemptore, jam et de resurrectione carnis revincentur. Congruenter scilicet. Et hoc ferme modo dicimus ineundam cum hæreticis disceptationem. Nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet, a quo dicatur dispositum esse, quod quæritur. Atque adeo et hæretici, ex conscientia infirmitatis, nunquam ordinarie tractant. Certi enim, quam laborent in alterius divinitatis 0797B insinuatione adversus Deum mundi omnibus naturaliter notum de testimoniis operum; certe et in sacramentis priorem, et in prædicationibus manifestiorem; sub obtentu quasi urgentioris caussæ, id est, ipsius humanæ salutis ante omnia requirendæ, a quæstionibus resurrectionis incipiunt: quia durius creditur resurrectio carnis, quam una divinitas: atque ita tractatum, viribus ordinis sui destitutum, et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem, paulatim alterius divinitatis temperant sensum, ex ipsa spei concussione et demutatione. Dejectus enim unusquisque vel motus de gradu ejus spei quam susceperat apud Creatorem, facile jam declinatur ad alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum. Per diversitatem enim promissionum, diversitas insinuatur 0797C deorum. Sic multos inretitos videmus, dum ante de resurrectione carnis eliduntur, quam de unione divinitatis elidunt. Igitur, quantum ad hæreticos, demonstravimus quo cuneo occurrendum sit a nobis; et occursum est jam suo quoque titulo, de Deo quidem unico, et Christo ejus, adversus Marcionem; de carne vero Domini, etiam adversus quatuor hæreses; ad hanc maxime quæstionem 0798A præstruendam, uti nunc de sola carnis resurrectione ita digeram, tanquam penes nos incertum, dum sit quoque certum penes Creatorem. Nam et multi rudes, et plerique sua fide dubii et simplices; plures, quos instrui, dirigi, muniri oportebit; quia et hoc latere unio divinitatis defendetur. Sicuti enim negata carnis resurrectione, concutitur; ita vindicata, constabilitur. Animæ autem salutem credo retractu carere. Omnes enim fere hæretici eam quoquo modo velint, tamen non negant. Viderit unus aliqui Lucanus, nec huic quidem substantiæ parcens, quam secundum Aristotelem dissolvens, aliud quid pro ea subjicit, quasi sit tertium quiddam resurrecturum, neque anima, neque caro, id est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. Habet et iste a nobis 0798B plenissimum de omni statu animæ stylum, quam imprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem agnoscimus, et refectionem cum maxime asserimus; redactis in ordinarium materiæ corpus, si qua et alibi pro caussarum incursione præstricta distulimus. Nam ut quædam prælibari solemne est, ita differri necesse est, dummodo et prælibata suppleantur suo corpore, et dilata reddantur suo nomine.


Caput III.

Est quidem et de communibus sensibus sapere in Dei rebus; sed in testimonium veri, non in adjutorium falsi; quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem. Quædam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animæ penes plures, ut Deus noster penes omnes. 0798C Utar ergo et sententia Platonis alicujus pronuntiantis: Omnis anima immortalis. Utar et conscientia populi, contestantis Deum deorum. Utar et reliquis communibus sensibus, qui Deum judicem prædicant: Deus videt; et: Deo commendo. At cum aiunt: Mortuum, quod mortuum; et: Vive, dum vivis; et: Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa; tunc meminero, et cor vulgi cinerem a Deo deputatum