prophetidem Priscam: «Carnes sunt, et carnem oderunt.» Quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam Dei ipsius potentiam, et potestatem, et licentiam recensere debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum, et devoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum carnis reædificare atque restituere? An et aliqua nobis exempla hujus sui juris in publico naturæ promulgavit, ne qui forte adhuc nesciant Deum nosse, qui non alia lege credendus est, quam ut omnia posse credatur? Plane apud Philosophos habes, qui mundum hunc innatum infectumque defendant: sed multo melius, quod omnes fere hæreses natum et factum mundum annuentes, conditionem Deo nostro adscribunt. Igitur confide illum totum hoc ex nihilo protulisse, et Deum nosti, fidendo quod tantum Deus valeat. Nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de materia potius subjacenti volunt ab illo universitatem dedicatam secundum philosophos. Porro, etsi ita in vero haberetur, cum tamen longe alias substantias, longeque alias species ex reformatione materiæ diceretur protulisse, quam fuisset ipsa materia; non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si ea protulerat, quæ omnino non fuerant. Quo enim interest, ex nihilo quid proferri, an ex aliquo, dum quod non fuit, fiat? quando etiam non fuisse, nihil sit fuisse. Sic et fuisse e contrario, non nihil est fuisse. Nunc, etsi interest, tamen utrumque mihi applaudit. Sive enim ex nihilo Deus molitus est cuncta, poterit et carnem, in nihilum perductam, exprimere de nihilo. Sive de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque dehaustam evocare de alio. Et utique idoneus est reficere, qui fecit; quanto plus est fecisse, quam refecisse, initium dedisse, quam reddidisse, Ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.
Caput XII.
Aspice nunc ad ipsa quoque exempla divinæ potestatis. Dies moritur in noctem, et tenebris usquequaque sepelitur: funestatur mundi honor; omnis substantia denigratur; sordent, silent, stupent cuncta; ubique justitium est. Ita lux amissa lugetur; et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole, eadem et integra et tota universo orbi reviviscit; interficiens mortem suam, noctem; rescindens sepulturam suam, tenebras; hæres sibimet existens, donec et nox reviviscat, cum suo et illa suggestu. Redaccenduntur enim et stellarum radii, quos matutina succensio exstinxerat: reducuntur et siderum absentiæ, quas temporalis distinctio exemerat: redornantur et specula lunæ, quæ menstruus numerus adtriverat: revolvuntur hyemes et æstates, verna et autumna, cum suis viribus, moribus, fructibus. Quippe etiam terræ de cœlo disciplina est arbores vestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quæ absumpta sint semina, nec prius exhibere quam absumpta. Mira ratio! De fraudatrice servatrix, ut reddat, intercipit; ut custodiat, perdit; ut integret, vitiat; ut etiam ampliet, prius decoquit. Siquidem uberiora et cultiora restituit, quam exterminavit, revera fœnore interitu, et injuria usura, et lucro damno. Semel dixerim, universa conditio recidiva est. Quodcumque conveneris, fuit: quodcumque amiseris, nihil non iterum est. Omnia in statum redeunt, cum abscesserint: omnia incipiunt, cum desierint: ideo finiuntur, ut fiant: nihil desperit, nisi in salutem. Totus igitur hic ordo revolubilis rerum, testatio est resurrectionis mortuorum.