proprium genus substantiæ, soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit. Nam et nunc animas torqueri, foverique penes Inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probavit Lazari exemplum. Dedi igitur adversario dicere: Ergo, quæ habet corpulentiam propriam, de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repræsentatione carnis. Imo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit. Habet enim de suo solummodo cogitare, vel cupere, disponere; ad perficiendum autem operam carnis exspectat. Sic itaque et ad patiendum, societatem carnis expostulat; ut tam plene per eam pati possit, quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quæ de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiæ, et cogitatus, et voluntatis. Porro, si hæc satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem judicii, de his judicanda, in quæ agenda sola suffecerat. Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur; jam non sufficit animam sine carne foveri, sive cruciari, pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra; quæ proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte. Idcirco, pro quoquo modo egit, pro eo et patitur apud Inferos, prior degustans judicium, sicut prior induxit admissum: exspectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata mandavit. Denique, hæc erit ratio in ultimum finem destinati judicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit. Alioquin non sustineretur in finem, quod et nunc animæ decerpunt apud Inferos, si solis animabus destinaretur.
Caput XVIII.
Hucusque præstructionibus egerim ad muniendos sensus omnium Scripturarum, quæ carnis recidivatum pollicentur. Cui cum tot auctoritates justorum patrociniorum procurent; honores dico substantiæ ipsius, tum vires Dei, tum exempla earum, tum rationes judicii, et necessitates ipsius: utique secundum præjudicia tot auctoritatum Scripturas intelligi oportebit, non secundum ingenia hæreticorum, de sola incredulitate venientia: quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiæ ipsi inemeribile sit, aut Deo impossibile, aut judicio inhabile. Plane incredibile, si nec prædicatum divinitus fuerit: nisi quod, etsi prædicatum id a Deo non fuisset, ultro præsumi debuisset, ut propterea non prædicatum, quia tot auctoritatibus præjudicatum. At cum divinis quoque vocibus personet, tanto abest ut aliter intelligatur, quam desiderant illa a quibus etiam sine divinis vocibus persuadetur. Videamus igitur hoc primum, quonam titulo spes ista proscripta sit. Unum, opinor, apud omnes