legem. Apostolum differo (I Cor., XI, 5). Si Rebecca conspecto procul sponso velamen invasit (Gen., XXIV, 65), privatus pudor legem facere non potuit, aut caussæ suæ fecerit. Tegantur virgines solæ, et hoc nuptum venientes, nec antequam cognoverint sponsos. Si et Susanna in judicio revelata argumentum velandi (Dan., XIII, 18) præstat, possum dicere: Et hic velamen arbitrii fuit, rea venerat, erubescens de infamia sua, merito abscondens decorem vel quia timens jam placere. Cæterum in stadio mariti, non putem velatam deambulasse quæ placuit. Fuerit nunc velata semper, in ipsa quoque legem habitus requiro, vel in quacumque alia. Si legem nusquam reperio, sequitur ut traditio consuetudini morem hunc dederit, habiturum quandoque Apostoli auctoritatem ex interpretatione rationis. His igitur exemplis renuntiatum erit, posse etiam non scriptam traditionem in observatione defendi, confirmatam consuetudine, idonea teste probatæ tunc traditionis, ex perseverantia observationis. Consuetudo autem etiam in civilibus rebus pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. Porro, si ratione lex constat, lex erit omne jam quod ratione constituerit, a quocumque productum. An non putas omni fideli licere concipere et constituere, dumtaxat quod Deo congruat, quod disciplinæ conducat, quod saluti proficiat, dicente Domino: Cur autem non et a vobis ipsis quod justum judicatis (Luc. XII, 57)? et non de judicio tantum, sed de omni sententia rerum examinandarum. Dicit et Apostolus: Si quid ignoratis, Deus vobis revelabit (Philip. III, 15): solitus et ipse consilium subministrare, cum præceptum Domini non habebat, et quædam edicere a semetipso, sed et ipse spiritum Dei habens deductorem omnis veritatis. Itaque consilium et edictum ejus divini jam præcepti instar obtinuit de rationis divinæ patrocinio. Hanc nunc expostula, salvo traditionis respectu, quocumque traditore censetur; nec auctorem respicias, sed auctoritatem, et imprimis consuetudinis ipsius: quæ propterea colenda est, ne non sit rationis interpres, ut, si et hanc Deus dederit, tunc discas an non observanda sit tibi consuetudo.
Caput V.
Sed cur major efficitur ratio christianarum observationum, cum illas etiam natura defendit, quæ prima omnium disciplina est? Ideoque hæc prima scribit coronam capiti non convenire. Puto autem naturæ dominus Deus noster est, qui figuravit hominem, et fructibus rerum appetendis, judicandis, consequendis, certos in eo sensus ordinavit per propria membrorum quodammodo organa. Auditum in auribus fodit, visum in oculis accendit, gustum in ore conclusit, odoratum in naribus ventilavit, contactum in manibus extimavit. Per hæc exterioris hominis ministeria, interiori homini ministrantis, fructus munerum divinorum ad animam deducuntur ab sensibus. Quis igitur fructus ex floribus? substantia enim propria, certe præcipua coronarum, flores agri. Aut odor, inquis, aut color, aut pariter utrumque. Qui erunt sensus coloris et odoris? visus, opinor, et odoratus. Istos sensus quæ membra sortita sunt? oculi, nisi fallor, et nares. Utere itaque floribus visu et odoratu, quorum sensuum fructus est; utere per oculos et nares, quorum sensuum membra sunt. Substantia tibi a Deo tradita est, habitus a sæculo, quanquam nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit. Hoc sint tibi flores, et inserti, et innexi, et in filo, et in scirpo, quod liberi, quod soluti: spectaculi scilicet et spiraculi res. Coronam si forte fascem existimas florum per seriem comprehensorum,