nubibus cum plurimo potentatu et gloria. Ubi autem cœperint ista fieri, emergetis, et elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra appropinquarit. Et tamen adpropinquare eam dixit, non, adesse jam; et cum cœperint ista fieri, non, cum facta fuerint; quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quæ eo usque appropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum jam spei fructum. Cujus etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem floris, et dehinc florem, frugis antecursorem: Ita et vos cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum Dei. Vigilate ergo omni in tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista, et stetis ante filium hominis: utique per resurrectionem, omnibus ante transactis. Ita, etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in Domini repræsentatione florescit atque frugescit. Quis ergo Dominum tam intempestive, tam acerbe excitavit jam ad dexteram Dei, ad confringendam terram secundum Esaiam, quæ puto adhuc integra est? quis inimicos Christi jam subjecit pedibus ejus, secundum David, quasi velocior Patre, omni adhuc popularium cœtu clamante, Christianos ad leonem? quis cœlo descendentem Jesum talem conspexit, qualem ascendentem Apostoli viderant, secundum angelorum constitutum? Nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora cæciderunt, agnoscentes quem pupugerunt: nemo adhuc excepit Heliam: nemo adhuc fugit antichristum: nemo adhuc Babylonis exitum flevit. Et est jam qui resurrexerit nisi hæreticus? Exiit plane jam de corporis sepulcro, etiam nunc febribus et ulceribus obnoxius; et conculcavit jam inimicos, etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus. Et utique jam regnat, etiam nunc Cæsari quæ sunt Cæsaris debens.
Caput XXIII.
Docet quidem Apostolus, Colossensibus scribens (Col. I, 29), mortuos fuisse nos aliquando alienatos, et inimicos sensus Domini, cum in operibus pessimis agebamus; dehinc, consepultos Christo in baptismate, et conresuscitatos in eo per fidem efficaciæ Dei, qui illum suscitarit a mortuis. Et vos cum mortui essetis in delictis et præputiatione carnis vestræ, vivificavit cum eo, donatis vobis omnibus delictis. Et rursus: Si cum Christo mortui estis ab elementis mundi, quomodo quidam, quasi viventes in mundo, sententiam fertis? Sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter, ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans, æque non negat etiam corporaliter resurrecturos. Denique: Si resurrexistis, inquit, cum Christo, ea quæ sursum sunt quærite, ubi est Christus in dextera Dei residens: ea quæ sursum sunt sapite, non quæ deorsum. Ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus cœlestia attingere; quæ non quæreremus, nec saperemus, si possideremus. Subjicit etiam: Mortui enim estis, scilicet delictis, non vobis; et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Nondum ergo apprehensa est, quæ abscondita est. Sic et Joannes: Et nondum, ait, manifestatum est, quid futuri simus. Scimus quia si manifestaverit, similes ejus erimus. Tanto abest, ut simus jam quod nescimus: utique scituri, si jam essemus. Adeo contemplatio est spei in hoc spatio per fidem, non repræsentatio, nec possessio, sed exspectatio. De qua spe et exspectatione Paulus ad Galatas (Gal. V): Nos enim spiritu ex fide spem justitiæ exspectamus: non ait, tenemus. Justitiæ autem Dei dicit, ex judicio, quo judicabimur de mercede. Ad quam pendens et ipse, cum Philippensibus scribit (Philip. III): Si qua, inquit, concurram in resuscitationem quæ est a mortuis: non, quia jam accepi, aut consummatus