sum. Et utique crediderat, et omnia sacramenta cognoverat, vas electionis, doctor nationum; et tamen adjicit: Persequor autem si apprehendam in quo sum apprrehensus a Christo. Eo amplius: Ego me, fratres, non puto apprehendisse. Unum plane: oblitus posteriorum, in priora me extendens, secundum scopum persequor ad palmam incriminationis, per quam concurrerem: utique in resuscitationem a mortuis; suo tamen tempore, sicut ad Galatas (Gal. VI): Bene autem facientes ne tædeat: tempore enim suo metemus. Sicut et ad Timotheum (II Tim. I) de Onesiphoro: Det illi Dominus invenire misericordiam in illo die. In quem diem ac tempus, et ipsi præcipit (I Tim. VI) custodire mandatum immaculatum, irreprehensibile, in apparentiam Domini Jesu Christi, quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator, et rex regnantium, et dominus dominantium; de Deo dicens. De quibus temporibus et Petrus in Actis (Act. III): Pœniteat itaque vos, et resipiscite ad abolenda delicta vestra, ut tempora vobis superveniant refrigerii ex persona Dei, et mittat prædesignatum vobis Christum; quem oportet accipere cœlos, adusque tempora exhibitionis omnium, quæ locutus est Deus, ore sanctorum prophetarum.
Caput XXIV.
Quæ hæc tempora, cum Thessalonicensibus disce. Legimus enim (I Thess. I): Qualiter conversi sitis ab idolis, ad serviendum vivo et vero Deo, ad exspectandum e cœlis Filium ejus, quem suscitavit ex mortuis, Jesum. Et rursus (I Thess. II): Quæ enim spes nostra, vel gaudium, vel exultationis corona, quam et vos coram Domino nostro Jesu Christo, in adventu ipsius? Item (I Thess. II): Coram Deo et Patre nostro, in adventu Domini nostri Jesu Christi, cum universis sanctis ejus. De quorum dormitione minus mœrenda docens, simul et tempora resurrectionis exponit dicens (I Thess. III et IV): Si enim credimus quod Jesus mortuus sit, et resurrexerit; sic et Deus eos qui dormierunt, per Jesum adducet cum ipso. Hoc enim dicimus vobis in sermone Domini , quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum Domini nostri, non præveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et tuba Dei descendet de cœlo, et mortui in Christo primi resurgent; deinde nos qui vivimus; qui simul cum illis tollemur in nubibus obviam Christo in aerem, et ita semper cum Domino erimus. Quæ vox archangeli, quæ tuba Dei audita jam? nisi forte in cubiculis hæreticorum. Nam etsi tuba Dei evangelicas sermo dici potest, qui illos jam vocaret; sed aut mortui erunt jam corporaliter, ut resurrexerint; et quomodo vivunt? aut in nubes erepti; et quomodo hic sunt? miserrimi revera, ut Apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendi, dum præripiunt, quod post illam repromittitur; frustrati circa veritatem, non minus quam Phygellus et Hermogenes. Et ideo majestas Spiritus Sancti perspicax ejusmodi sensuum, et in ipsa ad Thessalonicenses Epistola suggerit (I Thess. V): De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi vobis: ipsi enim certissime scitis quod dies Domini, quasi fur nocte, ita adveniet. Cum dicent, pax, et tuta sunt omnia, tunc illis repentinus insistet interitus. Et in secunda, pleniore sollicitudine ad eosdem (II Thess. II): Obsecro autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et congregationem nostram ad illum, ne cito commoveamini animo, neque turbemini, neque per spiritum, neque per sermenem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistolam, scilicet pseudapostolorum, ac si per nostram, quasi insistat dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi veniat abscessio