primo, hujus utique regni, et reveletur delinquentiæ homo, id est Antichristus, filius perditionis, qui adversatur et superextollitur in omne quod Deus dicitur, vel religio; uti sedeat in templo Dei, adfirmans Deum se. Nonne meministis, quod cum apud vos essem, hæc dicebam vobis? et nunc quid detineat scitis, ad revelandum eum in suo tempore. Jam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet, teneat, donec de medio fiat. Quis, nisi romanus status? cujus abscessio in decem reges dispersa Antichristum superducet. Et tunc revelabitur iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit apparentia sui; cujus est adventus secundum operationem satanæ in omni virtute et signis atque portentis mendacii, et in omni seductione injustitiæ eis qui pereunt.
Caput XXV.
Etiam in Apocalypsi Joannis, ordo temporum