in eis. Propterea propheta ad eos: Ecce ego patefacio sepulcra vestra; et eveham vos de sepulcris vestris, populus meus; et inducam vos in terram Isræl; et cognoscetis quod ego Dominus aperuerim sepulcra vestra, et eduxerim vos de sepulcris vestris, populus meus; et dabo vobis spiritum, et vivetis, et requiescetis in terra vestra, et cognoscetis quod ego Dominus locutus sim et fecerim, dicit Dominus.
Caput XXX.
Hanc quoque prædicationem scio qualiter concutiant in allegoriæ argumentationem quia dicendo, Ossa ista omnis domus Isræl est, imaginem ea fecerit Isræl et propria conditione transtulerit; atque ita figuratam esse, non veram resurrectionis prædicationem. Statum enim Judæorum deformari, quodam modo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis. Itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est, tribus ad tribum, et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni; atque ita de sepulcri, id est, de habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis educi, et refrigerii nomine respirare, et vivere exinde in terra sua Judæa. Et quid post hæc? Morientur sine dubio. Et quid post mortem? Nulla, o inor, resuscitatio, si non hæc erit ipsa, quæ Ezechieli revelatur. Sed enim et alias prædicatur resurrectio: ergo et hæc erit, et temere in statum eam Judaicarum rerum convertunt. Aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum Judaicarum. Denique, hoc ipso quod recidivatus Judaici status de recorporatione et redanimatione ossium figuratur, id quoque eventurum ossibus probatur. Non enim posset de ossib us figura componi, si non idipsum et ossibus eventurum esset. Nam etsi figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui; necesse est esse prius sibi quo alii configuretur: de vacuo similitudo non competit; de nullo parabola non convenit. Ita oportebit ossium quoque credi reviscerationem et respirationem qualis dicitur, de qua possit exprimi Judaicarum rerum reformatio qualis affingitur. Sed magis religiosum est, veritatem de suæ auctoritate simplicitatis defendi, quam sensus divinæ propositionis expostulat. Si enim ad res Judaicas spectaret hæc visio, statim revelato situ ossium, subjecisset, Ossa ista, omnis domus Isrælis est; et cætera deinceps. At cum ostensis ossibus, de propria spe eorum quid obloquitur, nondum nominato Isræle, et fidem tentat prophetæ: Fili hominis, si vivent ossa hæc? ut et ille responderet; Domine, tu scis; non utique Deus prophetæ fidem de ea re tentasset, quæ futura non esset, quam nunquam Isræl audisset, quam credi non oporteret. Sed quoniam prædicabatur quidem resurrectio mortuorum, Isræl vero pro sua incredulitate dissidens, scandalizabatur; et aspiciens habitum senescentis sepulturæ, desperabat resurrectionem; vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas; idcirco Deus, et prophetam, quasi et ipsum dubium, præstruxit ad constantiam prædicationis, revelato ordine resurrectionis; et populo id credendum mandavit, quod prophetæ revelavit, ipsos dicens esse ossa quæ erant resurrectura, qui non credebant resurrectura. Denique in clausula: et cognoscetis, inquit, quod ego Dominus locutus sim, et fecerim; id utique facturus, quod fuerat locutus; cæterum non id facturus quod locutus, si aliter facturus.
Caput XXXI.
Plane si et populus allegorice mussitaret ossa sua arefacta, et spem suam perditam dispersionis exitu querulus, merito videretur et Deus figuratam desperationem figurata promissione consolatus. Sed cum dispersionis quidem injuria nondum populo accidisset, resurrectionis vero spes apud