Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
83
84
TERTULLIANI

0083A ut plures simul portes, ut omnibus pariter utaris, jam vero et in sinum conde, si tanta munditia est: in lectulum sparge, si tanta mollitia est: et in poculum crede, si tanta innocentia est, tot modis fruere, quot et sentis. Cæterum in capite quis sapor floris? quis coronæ sensus? nisi vinculi tantum: quo neque color cernitur, neque odor ducitur, nec teneritas commendatur. Tam contra naturam est florem capite sectari, quam sonum nare. Omne autem quod contra naturam est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos vero etiam elogium sacrilegii in Deum, naturæ dominum et auctorem.


Caput VI.

Quæris igitur Dei legem? habes communem 0083B istam in publico mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare, ut cum in velamine fœminæ, Nec natura vos, inquit, docet (I Cor., XI, 14)? ut cum ad Romanos (II, 14), natura facere dicens nationes ea quæ sunt legis, et legem naturalem suggerit, et naturam legalem. Sed et in priore epistola, naturalem usum conditionis in non naturalem masculos et fœminas inter se demutasse affirmans ex retributione erroris in vicem pœnæ, utique naturali usui patrocinatur. Ipsum Deum secundum naturam prius novimus, et Deum appellantes deorum, et bonum præsumentes, et judicem invocantes: quæris an conditioni ejus fruendæ natura nobis debeat præire, ne illa rapiamur qua Dei æmulus universam conditionem certis usibus homini 0083C mancipatam, cum ipso homine corrupit, unde eam 0084A et apostulus invitam ait vanitati succidisse (Rom., VIII, 20), vanis primum usibus, tum turpibus, et injustis, et impiis, subversam? Sic itaque et circa voluptates spectaculorum infamata conditio est ab eis qui natura quidem, Dei omnia sentiunt, ex quibus spectacula instruuntur; scientia autem deficiunt illud quoque intelligere, omnia esse a diabolo mutata. Sed et huic materiæ propter suaviludios nostros græco quoque stylo satisfecimus.


Caput VII.

Proinde coronarii isti agnoscant interim naturæ anctoritatem, communis sapientiæ nomine, qua homines, sed propriæ religionis pignora, qua Deum naturæ de proximo colentes: atque ita, 0084B velut ex abundanti cæteras quoque rationes dispiciant, quæ nostro privatim capiti coronamentis, et quidem, omnibus interdicunt. Nam et urgemur a communione naturalis disciplinæ, converti ad proprietatem christianæ totam jam defendendam, per cæteras quoque species coronarum, quæ aliis usibus prospectæ videntur, ut aliis substantiis structæ; ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signavit (ut ipsa hæc laurea militaris) non credantur admittere sectæ interdictionem, quia evaserint naturæ præscriptionem. Video igitur et curiosius et planius agendum ab originibus usque ad profectus et excessus rei. Literæ ad hoc sæculares necessariæ; de suis enim instrumentis sæcularia probari necesse est. Quantulas attigi, credo sufficient. Si fuit aliqua 0084C Pandora, quam primam fœminarum memorat Hesiodus,