Si corporalia parabolæ, ergo et animalia; si non et animalia, ergo nec corporalia. Tam enim corpus homo, quam et anima, ut non possit altera species admittere ænigmata, altera excludere.
Caput XXXIII.
Satis hæc de prophetico instrumento: ad Evangelia nunc provoco. Hic quoque occursurus prius eidem astutiæ eorum, qui proinde et Dominum omnia in parabolis pronuntiasse contendunt, quia scriptum est: Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis, et sine parabola non loquebatur ad illos, scilicet Judæos. Nam et discipuli: Quare, aiunt, in parabolis loqueris? et Dominus: Propterea in parabolis loquor ad eos, ut videntes non videant, et audientes non audiant, secundum Esaiam. Quod si ad Judæos in parabolis, jam non ad omnes; si non ad omnes in parabolis, jam non semper, nec omnia parabolæ; sed quædam, cum ad quosdam; ad quosdam autem, dum ad Judæos, nonnunquam plane et ad discipulos. Sed quomodo referat Scriptura, considera: Dicebat autem et parabolam ad eos; ergo et non parabolam dicebat, quia non notaretur cum parabolam loquebatur, si ita semper loquebatur. Et tamen nullam parabolam non, aut ab ipso invenias edissertatam, ut de seminatore in verbi administratione; aut a commentatore Evangelii præluminatam, ut judicis superbi, et viduæ instantis ad perseverantiam orationis; aut ultro conjectandam, ut arboris fici dilatæ in spem, ad instar judaicæ infructuositatis. Quod si nec parabolæ obumbrant Evangelii lucem; tanto abest, ut sententiæ et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant. Definitionibus autem et sententiis Dominus edicit, sive judicium, sive regnum Dei, sive resurrectionem: Tolerabilius erit, inquit (Matth. XI), Tyro et Sidoni in die judicii; et (Matth. X): Dicite illis, quod appropinquaverit regnum Dei; et (Luc. XIV): Retribuetur tibi in resurrectione justorum. Si nomina absoluta sunt rerum, id est, judicii, et regni Dei, et resurrectionis, ut nihil eorum in parabolam comprimi possit; nec ea in parabolas compellantur, quæ ad dispositionem, et transactionem, et passionem regni, judicii, et resurrectionis prædicantur; atque ita corporalia defendantur, ut corporalibus destinata, id est, non spiritualia, quia non figurata. Nam et ideo præstruximus, tam corpus animæ, quam et carnis, obnoxium esse mercedibus pro communi operatione pensandis, ne corporalitas animæ occasionem subministrans figurarum, corporalitatem carnis excludat; cum utramque participem et regni, et judicii, et resurrectionis oporteat credi. Et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a Domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali, quam et ipsam pauci receperunt.
Caput XXXIV.
Imprimis, cum ad hoc venisse se dicit, uti quod periit, salvum faciat, quid dicas perisse? Hominem, sine dubio. Totumne, an ex parte? Utique totum: siquidem transgressio, quæ perditionis humanæ caussa est, tam animæ instinctu ex concupiscentia, quam et carnis actu ex degustatione commissa, totum hominem elogio transgressionis inscripsit, atque exinde merito perditionis implevit. Totus itaque salvus fiet, qui periit totus delinquendo : nisi si et ovis illa sine corpore amittitur, et sine corpore revocatur. Nam si caro quoque ejus cum anima (quod pecus totum est) humeris boni pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est. Aut quam indignum Deo, dimidium hominem redigere in salutem? Pene