Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/422

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
843
844
TERTULLIANI

0843A minus facere, cum etiam sæcularium principum plena semper indulgentia vindicetur. Diabolus validior in hominis injuriam intelligitur, totum eum elidens; Deus infirmior renuntiabitur, non totum eum relevans? Atquin et Apostolus suggerit (Rom. V), ubi delictum abundaverit, illic gratiam superabundasse. Quomodo denique salvus habebitur, qui poterit et perditus dici, carne scilicet perditus, anima vero salvus, nisi quod jam et anima in perdito constituatur necesse est, ut salva effici possit? Id enim salvum effici oportebit, quod perditum fuerit. Porro autem recipimus animæ immortalitatem, ut perdita non in interitum credatur, sed in supplicium, id est, in gehennam. Et, si ita est, jam non animam spectabit salus; salvam scilicet sua natura per immortalitatem; sed carnem potius, quam interibilem constat apud omnes. Aut si 0843B et anima interibilis, id est non immortalis, quod et caro; jam et carni forma illa ex æquo proficere debebit, proinde mortali et interibili; quia id quod perit, salvum facturus est Dominus. Nolo nunc contentioso fune deducere, hac an illac hominem perditio depostulet, dum utrimque cum salus destinet, in ambas substantias peræquata. Ecce enim, ex quacumque substantia hominem perisse præsumpseris, ex altera non perit. Salvus ergo erit jam ex qua non perit, et salvus nihilominus fiet ex qua perit. Habes totius hominis restitutionem; dum et quodcumque ejus perit, salvum facturus est Dominus; et quodcumque non perit, utique non erit perditurus. Quis ultra de utriusque substantiæ securitate dubitabit, cum altera salutem consecutura 0843C sit, altera amissura eam non sit? Et tamen adhuc sensum rei exprimit Dominus, ego, dicens, veni, non ut meam, sed ut Patris, qui misit me, faciam voluntatem. Quam oro te? Ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quicquam, sed resuscitem illud in novissima die. Quid a Patre Christus acceperat, nisi quod et induerat? Hominem sine dubio, carnis animæque texturam. Neutrum ergo eorum, quæ accepit, perire 0844A patietur; imo nec quicquam utriusque; imo nec modicum. Quod si modicum caro, ergo nec carnem, quia nec modicum: nec quicquam, quia nec quicquam. Atquin, si non et carnem resuscitabit novissima die, jam non modicum patietur perire de homine; sed, pro tanta dixerim parte, prope totum. Ingerens amplius: Hæc est Patris voluntas, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam, et suscitem illum novissima die; plenitudinem exstruit resurrectionis: distribuit enim utrique substantiæ per officia propriam mercedem salutis, et carnis per quam filius aspiciebatur, et animæ per quam credebatur. Ergo, dices, illis erit promissa res, a quibus Christus videbatur. Sit plane ita, ut et ad nos eadem 0844B spes inde manaverit. Nam si videntibus, et idcirco credentibus, fructuosa tunc fuerunt opera carnis atque animæ, multo magis nobis. Feliciores enim, inquit, qui non viderunt, et credunt; quando etsi illis negaretur carnis resurrectio, certe felicioribus competisset. Quomodo enim felices, si ex parte perituri?


Caput XXXV.

Sed et præcipit, eum potius timendum, qui corpus et animam occidat in gehennam, id est Dominum solum; non qui corpus occidant, animæ autem nihil nocere possint, id est, humanas potestates. Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, quæ non possit occidi ab hominibus; et carnis esse mortalitatem, cujus sit occisio; atque ita resurrectionem 0844C quoque mortuorum carnis esse, quæ in gehennam, nisi resuscitata, non poterit occidi. Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quæstio cavillatur, ego corpus hominis non aliud intelligam, quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. Sic et parietis corpus non aliud admittam quam cæmenta, quam saxa, quam lateres.