Si quis areanum aliquod corpus inducit, ostendat, revelet, probet ipsum esse etiam quod occidatur ab homine, et de illo erit dictum. Item si animæ corpus opponitur, vacabit astutia. Cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam, occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intelligi corpus id quod in promptu sit; caro scilicet, quæ sicut occidetur in gehennam, si non magis a Deo timuerit occidi, ita et vivificabitur in vitam æternam, si maluerit ab hominibus potius interfici. Proinde si quis occisionem carnis atque animæ in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiæ arripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum, non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennæ æternum prædicari in pœnam æternam, et inde æternitatem occisionis agnoscat, propterea humanæ, ut temporali, prætimendam. Tunc et æternas substantias credet, quarum æterna sit occisio in pœnam. Certe cum post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat a Deo in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione, et de æterna occisione. Absurdissimum alioquin, si idcirco resuscitata caro occidatur in gehennam, uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. In hoc scilicet reficietur, ne sit, cui non esse jam evenit. Eidem nos spei fulciens passerum quoque subjungit exemplum, quod ex duobus non cadat unus in terram sine Dei voluntate: ut et carnem, quæ ceciderit in terram, proinde credas et resurgere posse per ejusdem Dei voluntatem. Nam etsi passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antistamus, eo quod cadentes resurgamus. Quorum denique capillos capitis omnes numeratos affirmans, salvos utique repromittit. Perituros enim quæ ratio in numerum redegisset, nisi quia hoc est, ut omne quod Pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam (Joan. VI), id est, nec capillum, sicut nec oculum, nec dentem? Cæterum unde erit fletus, et dentium frendor in gehenna, nisi ex oculis et dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam, et detruso in tenebras exteriores, quæ oculorum propria sunt tormenta, si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore surrexit. Sic ergo et recumbere ipsum in Dei regno, et sedere in thronis Christi, et assistere tunc ad dexteram vel sinistram, et edere de ligno vitæ, corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.
Caput XXXVI.
Videamus nunc an et Sadducæorum versutiam elidens, nostram magis sententiam erexerit. Caussa, opinor, quæstionis, fuit destructio resurrectionis. Siquidem Sadducæi, neque animæ, neque carnis admittunt salutem: et ideo ex qua vel maxime specie resurrectionis fides labefactatur, ex ea argumentum problemati suo accommodaverunt: de carnis scilicet obtentu, nupturæ, necne, post resurrectionem, sub ejus mulieris persona, quæ septem fratribus nupta, in dubio haberetur, cui eorum restitueretur. Porro, serventur sensus tam quæstionis quam responsionis, et controversiæ occursum est. Si enim Sadducæi quidem respuebant resurrectionem, Dominus autem eam confirmabat, et Scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quæ resurrectionem prædicassent, et virtutis Dei incredulos, idoneæ utique mortuis resuscitandis, postremo subjiciens: Quoniam autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando esse quod negabatur; id est, resurrectionem mortuorum apud Deum vivorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis negabatur, utriusque scilicet substantiæ humanæ. Neque enim si nupturos tunc negavit, ideo nec resurrecturos demonstravit. Atquin filios resurrectionis appellavit, per eam quodammodo nasci habentes, post quam non nubent, sed resuscitati, similes enim erunt angelis; qua non nupturi, quia nec morituri; sed qua transituri in statum angelicum, per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiæ, resuscitatæ tamen, demutationem. Cæterum, nec quæreretur, nupturi sive morituri, necne, rursus essemus, si non ejus vel maxime substantiæ restitutio in dubium vocaretur, quæ proprie et morte et nuptiis fungitur, id est carnis. Habes igitur Dominum confirmantem adversus hæreticos Judæorum, quod et nunc negatur apud Sadducæos Christianorum, solidam resurrectionem.