æterna sedes repromittatur in cœlis; quia et quæ sequuntur, ad carnem manifeste pertinentia, ostendunt priora omnino ad carnem pertinere. Divisionem enim facit Apostolus, cum subjicit: Nam et hoc geminus, domicilium nostrum, quod de cœlo est, superindui desiderantes, siquidem induti, non nudi inveniamur; id est, ante volumus superinduere virtutem cœlestem æternitatis, quam carne exuamur. Hujus enim gratiæ privilegium illos manet, qui ab adventu Domini deprehendentur in carne, et propter duritias temporum Antichristi merebuntur, compendio mortis per demutationem expunctæ, concurrere cum resurgentibus; sicut Thessalonicensibus scribit (I Thess. IV): Hoc enim dicimus vobis in sermone Domini, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventu Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et voce Archangeli, et in tuba Dei, descendet de cælo; et mortui in Christo resurgent primi: dehinc nos cum ipsis simul rapiemur in nubibus obviam Domino in aera, et ita semper cum Domino erimus.
Caput XLII.
Horum demutationem ad Corinthios (I Cor. XV) reddit, dicens: Omnes quidem resurgemus, non autem omnes demutabimur, in atomo, in momentaneo motu oculi, in novissima tuba; sed illi scilicet soli, qui invenientur in carne. Et mortui, inquit, resurgent primi, et nos demutabimur. Hac ergo prius dispositione prospecta, reliqua revocabis ad superiorem sensum. Nam cum adjicit: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptelam, et mortale istud induere immortalitatem; hoc erit istud domicilium de cœlo, quod gementes in hac carne superinduere desideramus; utique super carnem, in qua deprehendemur; quia gravari nos ait, qui sumus in tabernaculo; quod nolimus exui, sed potius superindui; uti devoretur mortale a vita, scilicet dum demutatur, superinduendo quod est de cœlis. Quis enim non desiderabit, dum in carne est, superinduere immortalitatem, et continuare vitam, lucrifacta morte per vicariam demutationem, ne inferos experiatur, usque novissimum quadrantem exacturos? Cæterum, demutationem etiam post resurrectionem consecuturus est, inferos jam expertus. Abhinc enim definimus, carnem quidem omni modo resurrecturam, atque illa ex demutatione superventura, habitum angelicum suscepturam. Aut si in his solis qui invenientur in carne, demutari eum oportebit, uti devoretur mortale a vita, id est caro ab illo superindumento cœlesti et æterno; ergo qui mortui deprehendentur, vitam non consequentur, privati jam materia, et, ut ita dixerim, esca vitæ, id est carne. Aut necesse est recipiant eam et illi, ut et in ipsis mortale devorari possit a vita, si vitam sunt consecuturi. Sed in mortuis, inquis, jam devoratum erit mortale istud. Non utique in omnibus. Quantos enim licebit vel pridianos inveniri, tam recentia cadavera, ut nihil in illis devoratum videri possit! Utique enim devoratum non aliud existimas, quam interceptam, quam abolitum, quam omni sensu ereptum, quod comparere omni genere cessaverit. Nec gigantum autem antiquissima cadavera devorata constabit, quorum crates adhuc vivunt. Diximus jam de isto alibi. Sed et proxime in ista civitate, cum Odei fundamenta, tot veterum sepulturarum sacrilega, collocarentur, quingentorum fere annorum ossa, adhuc succida, et capillos olentes populus exhorruit.