an quia divini thesauri conditorium est, extolletur? Atquin, si lumen ipsum illud verum, quod est in persona Christi, vitam in se continet, eaque vita cum lumine committitur in carnem; peritura est, in quam vita committitur? Plane, si periturus et ipse thesaurus: perituris enim peritura creduntur; sicut veteribus utribus, novum vinum. Cum item subjicit: Semper mortificationem Christi Jesu circumferentes in corpore nostro; qualis ista res est, quæ post Dei templum, jam et sepulcrum Christi potest dici? Cur autem mortificationem Domini circumferimus in corpore? Uti et vita, inquit, manifestetur. Ubi? In corpore. In quo? In mortali. Ergo in carne, plane mortali secundum culpam, sed et vitali secundum gratiam. Vide quantam: Ut in illa vita Christi manifestetur. In re ergo aliena salutis in substantia perpetuæ dissolutionis, manifestabitur vita Christi æterna, jugis, incorrupta, jam et Dei vita? aut cujus temporis vita Domini manifestabitur in corpore notro? Illa quidem quam vixit usque in passionem; quæ non modo apud Judæos in manifesto fuit, verum etiam omnibus nunc gentibus prodita est. Adeo eam significat, quæ portas adamantinas mortis, et æneas seras inferorum infregit, quæ exinde jam nostra est. Denique, manifestabitur in corpore. Quando? Post mortem. Quomodo? Dum resurgimus in corpore, sicut et Christus. Ne enim quis argumentetur, nunc habere manifestari vitam Jesu in corpore nostro per disciplinam sanctitatis, et patientiæ, et justitiæ, et sapientiæ, quibus Domini vita floruerit, providentissima Apostoli intentio ingerit: Si enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut vita ejus manifestetur in corpore nostro mortali; Ideo defunctis nobis hoc ait futurum in corpore nostro. Quod si tunc, quomodo, nisi resuscitato eo? Proinde et in clausula: Scientes, ait, quod qui suscitavit Jesum, et nos suscitabit cum ipso, quia jam resurrexit a mortuis: nisi quia cum ipso sicut ipsum sapit? Si vero sicut ipsum, non utique sine carne.
Caput XLV.
Sed et rursus alia cæcitate in duos homines impingunt, in veterem et in novum, monente Apostolo (Eph. IV), deponere nos veterem hominem qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis; renovari autem spiritu sensus, et induere novum hominem, qui secundum Deum conditus est in justitia et religione veritatis; ut et hic ad duas substantias distinguendo, vetustatem ad carnem, novitatem ad animam, corruptionem perpetuam veteri defendat, id est carni. Porro, si secundum substantias, nec anima novus homo, quia posterior; nec caro ideo vetus, quia prior. Quantulum enim temporis inter manum Dei et adflatum; ausim dicere, etiamsi multo prior anima quam caro, eo ipso quod anima impleri se expectavit, priorem eam fecit. Omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine postumat, effectu tamen anticipat. Magis illud prius est, sine quo priora non possunt. Si caro vetus homo, quando istud? a primordio? atquin Adam novus totus, et ex novo vetus nemo. Nam et exinde a benedictione genituræ, caro atque anima simul fiunt, sine calculo temporis; et quæ simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in Commentario animæ, contemporant fœtu, coætant natu duos istos homines, sane ex substantia duplici, non tamen et ætate. Sic unum edunt, dum prior neuter est. Citius est, totos nos aut veteres aut novos esse: qua enim alterum possimus esse, nescimus. Sed Apostolus veterem hominem manifeste notat: Expone enim, inquit, secundum pristinam conversationem