Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/43

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
85
86
LIBER DE CORONA.

0085A hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur unde Pandora. Nobis vero Moyses propheticus, non pœticus pastor, principem fœminam Evam facilius pudenda foliis, quam tempora floribus, incinctam describit. Nulla ergo Pandora. Sed et de mendacio erubescenda est coronæ origo. Jam nunc et de veritatibus suis Certe enim Græcos fuisse constat auctores rei vel illuminatores. Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, Jovem Diodorus post devictos Titanas; dat et Priapo tænias idem, et Ariadnæ sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani opus, Liberi munus, ac postea sidus. Junoni vitem Callimachus induxit. Ita et Agis signum ejus palmite 0085B redimitum, subjecto pedibus ejus corio leonino, insultantem ostentat novercam de exuviis utriusque privigni. Hercules nunc populum capite præfert, nunc oleastrum, nuncapium. Habes tragœdiam Cerberi, habes Pindarum, atque Callimachum, qui et Apollinem memorat, interfecto Delphyne dracone, lauream induisse: Liberum, eumdem apud Aegyptios Osirin, Harpocration industria, hederatum argumentatur, quod hederæ natura sit cerebrum ab heluco defensare 0086A. Sed et alias Liberum principem coronæ plane laureæ, in qua ex Indicis triumphavit, etiam vulgus agnoscit, cum dies in illum solemnes magnam appellat coronam. Si et Leonis Aegyptii scripta evolvas, prima Isis repertas spicas capite circumtulit, rem magis ventris. Plura quærentibus omnia exhibebit præstantissimus in hac quoque materia commentator Claudius Saturninus. Nam est illius de Coronis liber, et origines, et caussas, et species, et solemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam floris, nullam lætitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem, non alicujus capiti invenias consecratum. Quo satis instruamur, quam alienum judicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam, et in eorum 0086B deinceps honorem dispensatam, quos sæculum deos credidit. Si enim mendacium divinitatis diabolus operatur in hac etiam specie, a primordio mendax, sine dubio et eos ipse prospexerat, in quibus in mendacium divinitatis ageretur. Quale igitur habendum est apud homines veri Dei, quod a candidatis diaboli introductum, et ipsis a primordio dicatum est, quodque jam tunc idololatriæ initiabatur ab idolis, et idolis adhuc vivis? non quasi aliquid sit