Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/431

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
861
862
DE RESURRECTIONE CARNIS.

0861A animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia per carnem administratur; et ideo habitare ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia inducitur, inquilina est carnis, mortificatæ quidem, sed non suo, verum delinquentiæ nomine. Nam et alibi: Quomodo, inquit, etiam nunc, velut viventes in mundo, sententiam fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos qui desinere deberent mundialiter vivere.


Caput XLVII.

Hæc enim erit vita mundialis, qua veterem hominem dixit confixum esse Christo, non corporalitatem, sed moralitatem. Cæterum, si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum 0861B adjecit: Uti evacuetur corpus delinquentiæ: per emendationem vitæ, non per interitum substantiæ; sicut ait: Uti hactenus delinquentiæ serviamus, et ut, hac ratione commortui Christo, credamus quod etiam convivamus illi. Sic enim, inquit, et vos reputate mortuos quidem vos; cuinam? carni? Non, sed delinquentiæ. Ergo salvi erunt carni; viventes autem Deo in Christo Jesu; per carnem utique, cui mortui non erunt; delinquentiæ scilicet mortui, non carni. Nam et adhuc ingerit: Ne ergo regnaverit in corpore vestro mortali delinquentia, ad obaudiendum illi, et ad exhibendum membra vestra arma injustitiæ, delinquentiæ: sed exhibete vosmetipsos Deo, velut ex mortuis vivos; non velut vivos, sed velut ex mortuis vivos; et membra vestra, arma justitiæ. Et rursus: Sicut exhibuistis 0861C membra vestra famula immunditiæ et iniquitatis ad iniquitatem; ita et nunc exhibete membra vestra famula justitiæ, in sanctificium. Cum enim servi essetis delinquentiæ, liberi eratis justitiæ. Quem ergo fructum habebatis super his, de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. Nunc vero 0862A liberi facti a delinquentia, famulati autem Deo, habetis fructum vestrum in sanctificium; finem autem, vitam æternam. Stipendia enim delinquentiæ, mors; donativum autem Dei, vita æterna in Christo Jesu Domino nostro. Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiæ et sanctimoniæ adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitæ æternæ, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniæ et justitiæ disciplinam, si non ipsius esset et præmium disciplinæ: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum 0862B Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus? Consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in novitate vitæ incedamus. Ac ne de ista tantum vita putes dictum, quæ ex fide per baptisma in novitate vivenda est, providentissime adstruit: Si enim complantati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus. Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et Christus: Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet per justitiam in vitam sempiternam per Jesum Christum Dominum nostrum. Quomodo ita, si non æque in carne? Ubi enim mors, ibi et vita post mortem; quia et vita ibi ante, ubi postea mors. Nam si regnum mortis 0862C nihil operatur, quam carnis dissolutionem; proinde vitam, contrariam morti, contrarium oportet operari, id est, carnis redintegrationem; uti sicut devoraverat mors invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate, audire possit: Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Sic enim et gratia