ut vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis; quæ nisi corporalis, non alias hic baptismate corporali obligaretur. Quid et ipsos baptizari, ait, si non quæ baptizantur corpora resurgunt? Anima enim, non lavatione, sed responsione sancitur. Quid et nos, inquit, omni hora periclitamur? Utique per carnem. Quotidie morior, utique periculis carnis, per quam et depugnavit ad bestias Ephesi; illas scilicet bestias Asiaticæ pressuræ, de qua in secunda ad eosdem: Nolumus enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod superquam supragravati sumus citra vires, uti de vita hæsitaremus. Omnia hæc, nisi fallor, eo enumerat, ut, nolens vanam credi carnis conflictationem, indubitate velit credi carnis resurrectionem. Vana enim habenda est conflictatio ejus, cujus nulla erit resurrectio. Sed dicet quis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Jam hic de qualitatibus corporum disserit; an eadem ipsa, an alia resumantur. Sed cum ejusmodi quæstio posterior habeatur, sufficiet interim ex hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quæritur.
Caput XLIX.
Ventum est nunc ad carnem et sanguinem revera totius quæstionis, quas substantias, quali conditione exhæredaverit Apostolus a Dei regno; æque de antecedentibus discere est. Primus, inquit, homo de terra choicus, id est limacius, id est Adam; secundus homo de cœlo, id est sermo Dei, id est Christus; non alias tamen homo, licet de cœlo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod Adam; nam et supra novissimus Adam dictus, de consortio substantiæ commercium nominis traxit; quia nec Adam ex semine caro, quod et Christus. Qualis ergo choicus, tales et choici; qualis cœlestis, tales et cœlestes. Substantia tales? an primo disciplina, dehinc et dignitate, quam et disciplina captavit? Atquin, substantia nullo modo separabuntur choici atque cœlestes, semel ab Apostolo homines dicti. Si enim et Christus solus vere cœlestis, imo et supercœlestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum conditione a choica qualitate discernitur: proinde et qui cœlestes secundum illum, non de substantia præsenti, sed de futura claritate cœlestes prædicati intelliguntur; quia et retro, unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia, ostensa est alia supercœlestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunæ, alia stellarum; quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. Denique, præmissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandæ et tunc capessendæ, subjungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercœlestis. Portavimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi. Nam etsi in carne hic portatur imago Adæ, sed non carnem monemur exponere. Si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et cœlestis imaginem gestemus in nobis; non jam dei, nec jam in cœlo constituti; sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate, et justitia, et veritate. Atque adeo ad disciplinam totum hoc dirigit, ut hic dicat portandam imaginem Christi in ista carne, et in isto tempore disciplinæ. Portemus enim præceptivo modo, dicens, huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est, quam caro et anima; aut si quam aliam, id est, cœlestem substantiam hæc fides spectat, huic tamen repromissa sit, cui ad illam elaborare mandatur. Cum igitur imaginem et choici et cœlestis in conversatione constituat, illam ejerandam, hanc vero sectandam; dehinc adjungat: Hoc enim dico, id est, propter ea quæ supra dixi (conjunctio est enim sensus supplementum antecedentibus reddens), quod caro et sanguis regnum Dei hæreditati possidere non possunt; nihil aliud intelligi mandat carnem et sanguinem, quam supradictam imaginem choici: quæ si in conversatione censetur vetustatis, conversatio autem vetustatis non capit Dei regnum, proinde caro et sanguis, non capiendo Dei regnum, ad conversationem rediguntur vetustatis. Plane, si nunquam Apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur. Si vero in carne adhuc constitutos, negavit