Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/436

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
871
872
TERTULLIANI

0871A exempli licebit intelligi. Nec, quia sequitur, Et quod seminas, non corpus quod futurum est, seminas, idcirco aliud ressurrecturum corpus, quam quod moriendo seminatur, existimes; cæterum, excidisti ab exemplo. Nunquam enim, frumento seminato, et in terra dissoluto, hordeum erumpit, et non idipsum genus grani eademque natura, et qualitas, et forma. Denique, unde, si non idipsum? Et corruptela enim ipsum est, dum ipsius est. Non enim et suggerit, quomodo non quod futurum est corpus seminetur, dicens: Sed nudum granum, si forte, frumenti, aut alicujus ejusmodi; Deus autem dat illi corpus, prout vult? Certe ei grano, quod nudum seminari ait. Certe, inquis. Ergo salvum est, cui dare habet Deus corpus. Quomodo autem salvum est, si nusquam est, si 0871B non resurgit, si non idipsum resurgit? Salvum non est. Si non est et salvum, accipere corpus a Deo non potest. Sed enim salvum, omni modo constat. Ad quid ergo dabit illi Deus, prout vult, corpus, habenti utique proprium corpus illud nudum, nisi ut jam non nudum resurgat? Ergo additum erit, quod corpori seperstruitur; nec exterminatum illud, cui superstruitur, sed augetur. Salvum est autem quod augetur. Seritur enim solummodo granum sine folliculi veste, sine fundamento spicæ, sine munimento aristæ, sine superbia culmi; exurgit autem copia fœneratum, compagine ædificatum, ordine structum, cultu munitum, et usquequaque vestitum. Hæc sunt ei corpus a Deo aliud: in quod, non abolitione, sed ampliatione mutatur. Et unicuique seminum suum corpus deputavit; 0871C non suum, id est pristinum, ut tunc et illud suum sit quod extrinsecus a Deo adquirit. Servi igitur exemplo, et conserva speculum ejus carni, eamdem credens fructificaturam, quæ sit seminata; ipsam, etsi pleniorem; non aliam, etsi aliter revertentem. Accipiet enim et ipsa suggestum et ornatum, qualem illi Deus voluerit superducere secundum merita. Sine dubio ad hoc dirigit, non omnis caro, eadem caro; non ad denegandam substantiæ communionem, sed prærogativæ peræquationem; corpus honoris, non generis, in differentiam redigens. In hoc et figurata subjicit exempla animalium et elementorum. Alia 0872A caro hominis, id est, servi Dei, qui vere homo est; alia jumenti, id est, ethnici, de quo et Propheta: Adsimilatus est, inquit, homo irrationalibus jumentis; alia caro volucrum, id est martyrum, qui ad superiora conantur; alia autem piscium, id est, quibus aqua baptismatis sufficit. Sic et de supercœlestibus corporibus argumenta committit. Alia solis gloria, id est, Christi; et alia lunæ, id est Ecclesiæ; et alia stellarum, id est seminis Abrahæ; et stella enim a stella differt in gloria; corpora terrena et cœlestia, Judæus scilicet et Christianus. Cæterum, si non figurate, satis vane mulorum et milvorum carnes, et corpora cœlestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad conditionis comparationem, sicut nec ad resurrectionis consecutionem. Postremo, cum 0872B per hæc differentiam gloriæ, non substantiæ, conclusisset: Sic, inquit, et resurrectio mortuorum. Quomodo? Non de alio aliquo, sel de sola gloria differens. Rursus enim resurrectionem ad eamdem substantiam revocans, et ad granum denuo spectans: Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela: seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in virtute: seminatur corpus animale, resurgit spiritale. Certe non aliud resurgit, quam quod seminatur; nec aliud seminatur, quam quod dissolvitur humi; nec aliud dissolvitur humi, quam caro: hanc enim sententia Dei elisit (Gen., III): Terra es, et in terram ibis; quia et de terra erat sumpta. Hinc et Apostolus concepit seminari eam dicere, cum redhibetur in terram, quia et 0872C seminibus sequestratorium terra est, illic deponendis, et inde repetendis. Ideoque et reconsignat imprimens, sic enim scriptum est; ne aliud existimes esse seminari, quam in terram ibis, ex qua es sumptus: sic ne alterius quam carnis, sic enim scriptum est.


Caput LIII.

Sed corpus animale animam quidem argumentantur, ut illum a carne avocent recidivatum. Porro, cum constet, fixumque sit, illud resurrecturum corpus, quod fuerit seminatum, ad ipsius rei exhibitionem provocabuntur. Aut ostendant animam seminatam