Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/439

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
877
878
DE RESURRECTIONE CARNIS.

0877A Stephanus angelicum jam fastigium induerat, sed non alia genua lapidationi succiderant. Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat: ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptæ, alter in veritate nondum defunctæ, eamdem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseverare docuerant. De quo exemplo instructus et Paulus: Qui transfigurabit, inquit, corpus humilitatis nostræ, conformale corpori gloriæ suæ. Quod si et transfigurationem et conversionem in transitum substantiæ cujusque defendis, ergo et Saul in alium virum conversus, de corpore suo excessit, et ipse Satanas, cum in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit: non opinor. Ita 0877B et in resurrectionis eventum mutari, converti, reformari licebit cum salute substantiæ.


Caput LVI.

Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam Deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede dispungi; ut hæc quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur; item e contrario, hæc quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur! Nonne præstat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere, quam de gravitate atque justitia Dei ludere? Marcionem pro Valentino resuscitari! quando neque mentem, neque memoriam, neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelæ, vacaturo scilicet emolumento 0877C et fructu resurrectionis, et statu divini utrobique judicii. Si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam Deo dicam? quomodo canam illi novum canticum, nesciens me esse qui gratiam Deo debeam? Cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animæ simul, quæ in omnibus præfuit carni? quale est, ut eadem anima, quæ in hac carne totum vitæ ordinem decucurrit, quæ in hac carne Deum 0878A didicit, et Christum induit, et spem salutis seminavit, in alia, nescio qua, metat fructum? Næ illa gratiosissima caro, cui gratis vita constabit. Quod si non et anima mutabitur, jam nec animæ resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.


Caput LVII.

Hinc jam illa vulgaris incredulitatis argutia est: Si, inquiunt, ipsa eadamque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis: itaque et cæci, et claudi, et paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur. Quid nunc? et si ita, dedignaris tantam gratiam qualiscumque a Deo consequi? Non enim et nunc, animæ solius admittens salutem, dimidiatis hominibus eamdem 0878B adscribis? Quid est credere resurrectionem, nisi integram credere? Si enim caro de dissolutione reparabitur, multo magis de vitiatione revocabitur. Minoribus majora præscribunt. Cujuscumque membri detruncatio, vel obtusio, nonne mors membri est? Si universalis mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? Si demutamur in gloriam, quanto magis in incolumitatem! Vitiatio corporum accidens res est; integritas propria est: in hac nascimur. Etiamsi in utero vitiemur, jam hominis est passio. Prius est genus, quam casus. Quomodo vita confertur a Deo, ita et refertur. Quales eam accipimus, tales et recipimus. Naturæ, non injuriæ reddimur. Quod nascimur, non quod lædimur, reviviscimus. Si non integros Deus suscitat, non suscitat mortuos. Quis 0878C enim mortuus integer, etsi integer moritur? Quis incolumis, qui exanimis? quod corpus inlæsum, cum interemptum, cum frigidum, cum expallidum, cum edurum, cum cadaver? Quando magis homo debilis, nisi cum totus? quando magis paralyticus, nisi cum immobilis? Ita, nihil aliud est mortuum resuscitari, quam integrum fieri; ne ex ea parte mortuus adhuc sit, ex qua non resurrexerit. Idoneus Deus