Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/454

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
907
908
TERTULLIANI

0907A totam circumferunt mulieritatem. Sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur.


Caput XIII.

Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in hoc, ut et apud ethnicos caput velent. Certe in ecclesia virginitatem suam abscondant, quam extra ecclesiam celant. Timent extraneos, revereantur et fratres: aut constanter audeant, et in vicis virgines videri sicut audent in ecclesiis. Laudabo vigorem, si aliquid et apud ethnicos virginitatis nundinarent. Eadem natura foris quæ et intus, eadem institutio apud homines et apud Dominum eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant? 0907B Exposco rationem; utrumne ut fratribus suis placeant, an ut ipsi Deo? Si ut ipsi Deo: tam idoneus est ad conspicienda quæ in occulto fiunt, quam justus ad remuneranda quæ soli sibi fiunt. Denique præcipit, nihil debuccinemus eorum quæ apud illum mercedem merebuntur, nec ea ab hominibus compensemus. Quod si unius victoriati, vel quamcunque eleemosynæ operationem, sinistra conscia facere prohibemur (Matth. VI), quantum tenebrarum circumfundere debemus, cum tantam oblationem Deo offerimus, ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illam ipsam naturam consecramus. Ergo quod non potest videri propter Deum fieri, quia sic fieri Deus 0908A non vult, sequitur ut hominum gratia fiat: utique primo illicitum, ut gloriæ libidinosum. Gloria enim illicitum est eis, quorum probatio in omni humiliatione constat. Et si a Deo confertur continentiæ virtus; Quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Si vero non accepisti, quid habes quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a Deo datam tibi non esse, quod illam non soli Deo præstas. Videamus ergo quod humanum est, an firmum sit et verum.


Caput XIV.

Referunt aliquando dictum a quadam, cum primum quæstio ista tentata est: Et quomodo cæteras sollicitabimus ad hujusmodi opus. Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non Dei 0908B gratia vel merita cujusque. Virgines ecclesiam, an ecclesia virgines ornat Deo, sive commendat? Confessa est igitur gloriam esse in caussa. Porro ubi gloria, illic sollicitatio; ubi sollicitatio, illic coactio; ubi coactio, illic necessitas; ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque dum caput non tegunt ut sollicitentur gloriæ caussa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina. Aemulatio enim illas, non religio producit: aliquando et ipse venter Deus earum, quia facile virginis fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi adtrabunt. Prolatæ enim in medium, et publicato bono suo elatæ, et a fratribus