Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/457

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
913
914
LIBER DE EXHORTATIONE CASTITATIS.

0913A ne et tibi ista cervicum libertas non prosit. Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris. Quantam autem castigationem merebuntur etiam illæ, quæ inter psalmos, vel in quacumque Dei mentione retectæ perseverant! Meritone etiam quæ in oratione ipsa facillime fimbriam, aut villum, aut quodlibet filum cerebro superponunt, et tectas se opinantur, tanti caput suum metiuntur? Aliæ, quibus plane major est palma omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia quædam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta cervice, cætera altegradia. Hanc aiunt, cum 0914A delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in aperto relinquere. Ita dum in capite secura est, nuda qua major est, capitur tota cum capite. Tales erunt et istæ minus, quam utile est, tectæ. Oportet ergo omni tempore et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem Dei mentionem: qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite fœminarum. Hæc cum bona pace legentibus, veritatem consuetudini præponentibus, pax et gratia a Domino nostro Jesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cujus hoc opusculum est.


Quinti Septimii Florentis Tertulliani De Exhortatione Castitatis Liber.


Argumentum.

0913CHic tractatus a Tertulliano Montanista exaratus est, in quo quemdam viduum fratrem, a secundis nuptiis dehortatur; quas modo diserte vermittit nec a Sancto Paulo prohibitas assent, modo damnat et tanquam adulterium traducit. Edd.


Caput Primum.

Non dubito, frater, te post uxorem in pace præmissam, ad compositionem animi conversum, de 0914C exitu singularitatis cogitare, et utique consilii indigere. Quamquam in hujusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque, ejusque vires consulere; tamen quoniam, in ista specie, carnis necessitas cogitatum movet, quæ fere apud eamdem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio, tanquam advocato adversus carnis necessitates. Quæ quidem necessitas facillime circumscribi potest, si voluntas potuis Dei, quam indulgentia consideratur.