cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem! Sed necessitati, inquis, indulgetur. Nulla necessitas excusatur, quæ potest non esse. Noli denique digamus deprehendi, et non committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo. Omnes nos Deus ita vult dispositos esse, ut ubique sacramentis ejus obeundis apti simus. Unus Deus, una fides, una et disciplina. Usque adeo, nisi et laici ea observent, per quæ presbyteri alleguntur, quomodo erunt presbyteri, qui de laicis alleguntur? Ergo pugnare debemus ante laicum jussum a secundo matrimonio abstinere, dum presbyter esse non alius potest, quam laicus qui semel fuerit maritus.
Caput VIII.
Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est. Idem Apostolus exclamat: omnia licent, sed non omnia prosunt (I Cor. VI, 12). Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt et quæ non pro salute, ergo et quæ non bona sunt, licita sunt. Quid autem magis velle debebis, quod ideo bonum est, quia licet, an quod ideo quia prodest? Multum existimo esse inter licentiam et salutem. De bono non dicitur, licet, quia bonum permitti non exspectat, sed adsumi. Permittitur autem quod, an bonum sit, in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui caussam primam. Propter incontinentiæ periculum permittitur nubere secundo; quia nisi licentia alicujus non bonæ rei subjaceret, non esset in quo probaretur qui divinæ voluntati, et qui suæ potestati obsequeretur; quis nostrum utilitatis præsentiam sectetur, et quis occasionem licentiæ amplexetur. Licentia plerumque tentatio est disciplinæ, quoniam disciplina per tentationem probatur, tentatio per licentiam operatur. Ita fit, ut omnia liceant, sed non omnia expediant; dum tentatur cui permittitur, et judicatur dum in permissione tentatur. Licebat et Apostolis nubere, et uxores circumducere (I Cor. VI, 12); licebat et de Evangelio ali. Sed qui jure hoc usus non est in occasionem, ad exemplum nos suum provocat, docens in eo esse probationem, in quo licentia experimentum abstinentiæ præstruxit.
Caput IX.
Si penitus sensus ejus interpretemur, non aliud dicendum erit secundum matrimonium, quam species stupri. Cum enim dicat, maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant; non utique de moribus (nam bonam sollicitudinem non sugillaret); et de cultu, et ornatu, et omni studio formæ, ad illecebras movendas sollicitos intelligi velit; de forma autem et cultu placere carnalis concupiscentiæ ingenium sit, quæ etiam stupri caussa est: ecquid videtur tibi stupri adfine esse secundum matrimonium, quoniam ea in illo deprehendo quæ stupro competunt? Ipse Dominus: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, jam stupravit eam in corde suo (Matth., V, 28). Qui autem eam ad ducendum viderit, minus an plus fecit? Quid, si etiam duxerit? quod non faceret. nisi et ad ducendum concupisset, et ad concupiscendum vidisset. Nisi si potest duci uxor, quam non videris nec concupieris. Multum sane interest, maritus an cælebs aliam concupiscat. Omnis mulier etiam cælibi alia est, quamdiu aliena; nec per aliud tamen fit marita, nisi per quod et adultera. Leges videntur matrimonii et stupri differentiam facere per diversitatem illiciti, non per