conditionem rei ipsius. Alioquin quæ res et viris et fœminis omnibus adest ad matrimonium et stuprum? commixtio carnis scilicet, cujus concupiscentiam Dominus stupro adæquavit. Ergo, inquis. jam et primas, id est, unas nuptias destruis. Nec immerito, quoniam et ipsæ ex eo constant, quo et stuprum. Ideo optimum est homini mulierem non attingere, et ideo virginis principalis sanctitas, quia caret stupri adfinitate. Et cum hæc etiam de primis et unis nuptiis prætendi ad caussam continentiæ possint, quanto magis secundo matrimonio recusando præjudicabunt! Gratus esto, si semel tibi indulsit Deus nubere; gratus autem eris, si iterum indulsisse illum tibi nescias. Cæterum, abuteris indulgentia, cum sine modestia uteris. Modestia a modo intelligitur. Non tibi sufficit de summo illo immaculatæ virginitatis gradu in secundum recidisse nubendo; sed in tertium adhuc devolveris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti: quia nec prohibere plures nuptias voluit, qui de secundis provocandis retractavit. Nubamus igitur quotidie, et nubentes ab ultimo die deprehendamur tanquam Sodoma et Gomorra: quo die, Væ illud super prægnantes \[adimplebitur\], id est, super maritos et incontinentes: de nuptiis enim uteri, et ubera, et infantes. Et quando finis nubendi? Credo post finem vivendi.
Caput X.
Renuntiemus carnalibus, ut aliquando spiritalia retractemus. Rape occasionem, etsi non exoptatissimam, attamen opportunam, non habere cui debitum solveres, et a quo exsolvereris: desiisti esse debitor. O te felicem! dimisisti debitorem; sustine damnum. Quid si, quod diximus damnum, lucrum sentias? Per continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis; parcimonia carnis, spiritum adquires. Recogitemus enim ipsam conscientiam nostram, quam alium se homo sentiat: cum forte a sua fœmina cessat, spiritaliter sapit. Si orationem facit ad Dominum, prope est cœlo. Si scripturis incumbit, totus illic est. Si psalmum canit, placet sibi. Si dæmonem adjurat, confidit sibi. Ideo Apostolus temporalem purificationem orationum commendandarum caussa adjecit; ut sciremus, quod ad tempus prodest semper nobis exercendum esse, ut semper prosit. Quotidie, imo omni momento oratio hominibus necessaria est, utique et continentia, postquam oratio necessaria est. Oratio de conscientia procedit. Si conscientia erubescat, erubescit oratio. Spiritus deducit orationem ad Deum. Si spiritus reus apud se sit conscientiæ erubescentis, quomodo audebit orationem ducere ab illa, de qua erubescente et ipse suffunditur sanctus minister? Etenim est prophetica vox veteris Testamenti: Sancti eritis, quia Deus sanctus (Lev., XI, 44, sq.; XIX, 2; I Petr., I, 16); et rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus (Ps., XVIII, 26). Debemus enim ita ingredi in disciplina Domini, ut dignum est, non secundum carnis calentes concupiscentias. Ita enim et Apostolus dicit, quod sapere secundum carnem mors sit; secundum spiritum vero sapere vita æterna sit in Christo Jesu Domino nostro. Si hæc obfusio, etiam cum in unis nuptiis res carnis exercetur, Spiritum Sanctum avertit, quanto magis cum in secundo matrimonio agitur?
Caput XI.
Duplex enim rubor est; quia in secundo matrimonio duæ uxores eumdem circumstant maritum; una spiritu, alia in carne: neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas affectionem, ut jam receptæ apud Dominum, pro cujus spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis. Stabis ergo ad Dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras? et offeres pro duabus? et commendabis illas duas per sacerdotem de monogamia ordinatum, aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum virginibus ac univiris, et ascendet sacrificium