te lædunt qui abutuntur, quemadmodum qui non utuntur. Verum neque continentia ejusmodi laudanda, quia hæretica est; neque licentia defendenda, quia psychica est. Illa blasphemat, ista luxuriat. Illa destruit nuptiarum Deum, ista confundit. Penes nos autem, quos spirituales merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia tam religiosa est, quam licentia verecunda, quandoquidem ambæ cum Creatore sunt. Continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat. Illa non cogitur; ista regitur. Illa arbitrium habet, hæc modum. Unum matrimonium novimus, sicut unum Deum. Magis honorem refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem. Sed Psychicis non recipientibus spiritum, ea quæ sunt spiritus non placent. Ita, dum quæ sunt spiritus non placent, ea quæ sunt carnis placebunt, ut contraria spiritui. Caro, inquit, adversus spiritum concupiscit, et spiritus adversus carnem (Gal., V, 17). Quid autem concupiscet caro, quam quæ magis carnis sunt? Propter quod et in primordio extranea spiritus facta est: Non, inquit (Gen., VI, 3), permanebit spiritus meus in istis hominibus in ævum, eo quod caro sint.
Caput II.
Itaque Monogamiæ disciplinam in hæresim exprobrant. Nec ulla magis ex caussa Paracletum negare coguntur, quam dum existimant novæ disciplinæ institutorem, et quidem durissimæ illis, ut jam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu. An capiat Paracletum aliquid tale docuisse, quod aut novum deputari possit adversus catholicam traditionem, aut onerosum adversus levem sarcinam Domini? De utroque autem ipse Dominus pronuntiavit. Dicens enim: Adhuc multa habeo quæ loquar ad vos, sed nondum potestis portare ea: cum venerit Spiritus Sanctus, ille vos ducet in omnem veritatem (Jo., XVI, 12), satis utique prætendit ea acturum illum quæ et nova existimari possint, ut nunquam retro edita, et aliquanto onerosa, ut idcirco non edita. Ergo, inquis, hac argumentatione quidvis novum et onerosum Paracleto adscribi poterit, etsi ab adversario spiritu fuerit. Non utique. Adversarius enim spiritus ex diversitate prædicationis appareret, primo regulam adulterans fidei, et ita ordinem adulterans disciplinæ; quia cujus gradus prior est, ejus corruptela antecedit, id est fidei, quæ prior est disciplina. Ante quis de Deo hæreticus sit necesse est, et tunc de instituto. Paracletus autem multa habens edocere, quæ in illum distulit Dominus, secundum præfinitionem, ipsum primo Christum contestabitur, qualem credimus, cum toto ordine Dei Creatoris, et ipsum glorificabit, et de ipso commemorabit; et sic de principali regula agnitus, illa multa quæ sunt disciplinarum revelabit, fidem dicente pro eis integritate prædicationis, licet novis, quia nunc revelantur; licet onerosis, quia nec nunc sustinentur; non alterius tamen Christi, quam qui habere se dixit, et alia multa, quæ a Paracleto edocerentur; non minus istis onerosa, quam illis a quibus nondum tunc sustinebantur.
Caput III.
Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmitas carnis. An autem nova, de hoc interim constet. Illud enim amplius dicimus, etiamsi totam et solidam virginitatem sive continentiam Paracletus hodie determinasset, ut ne unis quidem nuptiis fervorem carnis despumare permitteret, sic quoque nihil novi inducere videretur; ipso Domino spadonibus aperiente regna cœlorum (Matth., XIX, 12), ut et ipso spadone; ad quem spectans et Apostolus, propterea et ipse castratus, continentiam mavult. Sed salvo, inquis, jure nubendi. Plane salvo; et videbimus quousque; nihilominus jam ex ea parte destructo, qua continentiam præfert. Bonum, inquit, homini mulierem non contingere (I Cor., VII, 1). Ergo malum est contingere. Nihil enim bono contrarium, nisi malum. Ideoque superesse, ut et qui habeant uxores sic sint, quasi non habeant; quo magis qui non habent, habere non debeant. Reddit etiam caussas cur ita suadeat; quod innupti de Deo cogitent: nupti vero quomodo in matrimonio quis suo placeat (I Cor., VII, 32). Et possum contendere: non mere bonum esse, quod permittitur. Quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet. Permissio habet caussam, aliquando et necessitatis. Denique, in hac specie non est voluntas permittentis nubere. Aliud enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse, quomodo et ego (I Cor., VII, 7). Et cum ostendit melius esse, quid utique se velle confimat, quam quod melius esse præmisit? Et ita, si aliud quam quod voluit permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere bonum ostendit, quod invitus indulsit. Denique cum dicit, Melius est nubere quam uri; quale id bonum intelligendum est, quod melius est pœna? quod non potest videri melius, nisi pessimo comparatum? Bonum