est, ut quos Deus separavit morte, homo non conjungat matrimonio; proinde contra Dei voluntatem juncturus separationem, atque si separasset conjunctionem. Hoc quantum ad Dei volutatem non destruendam, et initii formam restruendam. Cæterum, et alia ratio conspirat; imo non alia, sed quæ initii formam imposuit, et voluntatem Dei movit ad prohibitionem repudii: Quoniam qui dimiserit uxorem suam, præterquam ex caussa adulterii, facit eam adulterari; et: qui dimissam a viro a duxerit, adulterat utique (Matth. X, 22). Nam et nubere legitime non potest repudiata; et si quid tale commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in matrimonio crimen est? Deus aliter censuit, citra quam homines, ut in totum, sive per nuptias, sive vulgo, alterius viri admissio adulterium pronuntietur a Deo. Videamus enim quid sit matrimonium apud Deum, et ita cognoscemus quid sit æque adulterium. Matrimonium est, cum Deus jungit duos in unam carnem, aut junctos deprehendens in eadem carne, conjunctionem signavit. Adulterium est, cum, quoquo modo disjunctis duobus, alia caro, imo aliena miscetur, de qua dici non possit: Hæc est caro ex carne mea, et hoc os ex ossibus meis (Gen. II, 23). Semel enim hoc et factum, et pronuntiatum, sicut ab initio, ita et nunc in aliam carnem non potest convenire. Itaque sine caussa dices, Deum vivo marito nolle repudiatam alii viro jungi, quasi mortuo velit; quando si mortuo non tenetur, proinde nec vivo; tam repudio matrimonium dirimente quam morte, non tenebitur ei, cui per quod tenebatur, abruptum est; adeo non interest vivo an mortuo viro nubat. Neque enim in illum delinquit, sed in semetipsam. Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem adulteratur, in corpus suum delinquit (I Cor. VI, 18). Adulteratur autem, sicut supra præstruximus, qui aliam carnem sibi immiscet super illam pristinam, quam Deus aut conjunxit in duos, aut conjunctam deprehendit. Ideoque abstulit repudium, quod ab initio non fuit; ut, quod ab initio fuit, muniat duorum in unam carnem perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiæ concarnationis irrumpat, soli caussæ permittens repudium, si forte prævenerit, cui præcavetur. Adeo autem repudium a primordio non fuit, ut apud Romanos post annum sexcentesimum Urbis conditæ id genus duritiæ commissum denotetur. Sed illi etiam non repudiantes adulteria commiscent; nobis, etsi repudiemus, ne nubere quidem licebit.
Caput X.
Video jam hinc ad Apostolum nos provocari. Ad cujus sensum facilius perspiciendum, tanto instantius præculcandum est mulierum magis defuncto marito teneri, quominus alium virum admittat. Recogitemus enim repudium, aut discordia fieri, aut discordiam facere; mortem vero ex lege Dei, non ex hominis offensa evenire. Idque omnium esse debitum, etiam non maritorum. Igitur si repudiata quæ per discordiam, et iram, et odium, et caussas eorum, injuriam vel contumeliam, vel quamlibet querelam, et anima et corpore separata est, tenetur inimico, ne dicam marito; quanto magis, illa, quæ neque suo, neque mariti vitio, sed dominicæ legis eventu, a matrimonio non separata, sed relicta, ejus erit etiam defuncti, cui etiam defuncto concordiam debet! A quo repudium non audiit, non divertit; cui repudium nn scripsit, cum ipso est; quem amisisse noluit, retinet. Habet secum animi licentiam, qui omnia homini quæ non habet, imaginario fructu repræsentat. Ipsam denique interrogo fœminam: Dic mihi, soror, in pace præmisisti virum tuum? Quid respondebit? An in discordia? Ergo hoc magis ei vincta est, cum quo habet apud Deum caussam. Non discessit, quæ tenetur. Sed in pace. Ergo perseveret in ea cum illo necesse est, quem jam repudiare non poterit, ne sic quidem nuptura si repudiare potuisset. Enim vero et pro anima ejus orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in prima resurrectione consortium, et offert annuis diebus dormitionis ejus. Nam hæc nisi fecerit, vere repudiavit, quantum in ipsa est; et quidem hoc iniquius, quanto quo modo potuit, quia non potuit; et hoc indignius, quanto jam indignius, si quia non meruit. Aut numquid nihil crimus post mortem? Secundum aliquem Epicurum, et non secundum Christum. Quod si credimus mortuorum resurrectionem, utique tenebimur, cum quibus resurrecturi sumus, rationem de alterutro reddituri. Si autem in illo ævo neque nubent neque nubentur, sed erunt æquales angelis (Matth. XXII, 30); non ideo non tenebitur conjugibus