Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/475

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
949
950
LIBER DE MONOGAMIA.

0949A (Rom. VII, 2, 6). Sed et sequentia recognosce, quo sensus iste, qui tibi blanditur, evadat: Itaque, inquit, fratres mei, mortificamini et vos legi per corpus Christi, ut efficiamini alteri, ei scilicet qui a mortuis resurrexit, uti fructum feramus Deo. Cum enim eramus in carne, passiones delictorum, quæ per legem efficiebantur in membris nostris ad fructum ferendum morti: nunc autem evacuati sumus a lege, mortui in quo tenebamur, ad serviendum Deo in novitate spiritus, et non in vetustate literæ. Igitur, si mortificari nos jubet legi per corpus Christi, quod est Ecclesia, quæ spiritu novitatis constat, non per literam vetustatis, id est legis; auferens te a lege, quæ non tenet uxorem, marito defuncto, quominus alii viro fiat, ad contrariam te redigit conditionem, ne, 0949B amisso viro, nubas; quantumque non deputareris adultera facta alteri viro post mortem mariti, si adhuc in lege agere deberes, tanto ex diversitate conditionis adulterii te præjudicat post mortem mariti alii nubentem: quia jam mortificata es legi, non potest tibi licere, cum recessisti ab ea apud quam tibi licebat.


Caput XIV.

Nunc si et absolute Apostolus permisisset in fide, amisso matrimonio, nubere, proinde fecisset quemadmodum et cætera, quæ adversus formam regulæ suæ pro conditione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superinductitios falsos fratres, et rasos quosdam inducens in templum propter observationem Judæorum (Act. XVI, 3, XXI, 24), ille 0949C qui Galatas, in Lege volentes agere, castigat. Sed ita res exigebant, ut omnibus omnia fieret, quo omnes lucrifaceret, parturiens illos, donec formaretur Christus in ipsis, et calefaciens tanquam nutrix parvulos fidei (I Cor., IX, 20; Gal., IV, 9), docendo quædam per veniam, non per imperium, aliud est enim indulgere, aliud jubere: proinde temporalem licentiam permittens denuo nubendi propter infirmitatem carnis, quemadmodum Moyses repudiandi propter duritiam cordis (Deuter. XXIV, 1). Et hic itaque reddemus supplementum sensus istius. Si enim Christus abstulit quod Moyses præcepit, quia ab initio non fuit sic (Matt. XIX, 8), nec sic ideo ab alia venisse virtute reputabitur Christus; cur non et Paracletus abstulerit, quod Paulus indulsit? Quia et 0949D secundum matrimonium ab initio non fuit, nec ideo suspectus habendus sit, quasi spiritus alienus, tantum ut Deo et Christo dignum sit quod superducitur? Si Deo et Christo dignum fuit duritiam cordis tempore expleto compescere, cur non dignius 0950A sit et Deo et Christo infirmitatem carnis tempore jam collectiore discutere? Si justum est matrimonium non separari, utique et non iterari honestum est. Denique, apud sæculum utrumque in bona disciplina deputatur, aliud concordiæ nomine, aliud pudicitiæ. Regnavit duritia cordis usque ad Christum: regnaverit et infirmitas carnis usque ad Paracletum. Nova lex abstulit repudium, habuit quod auferret. Nova prophetia, secundum matrimonium, non minus repudium prioris. Sed facilius duritia cordis Christo cessit, quam infirmitas carnis. Plus hæc sibi Paulum defendit, quam illa Moysen; tamen defendit cum indulgentem eum captat, præscribentem recusat, quæ potiores sententias et perpetuas voluntates ejus eludit; quæ non sinit nos hoc Apostolo præstare, 0950B quod mavult. Et quousque infirmitas ista impudentissima in expugnando meliora perseverabit? Tempus ejus donec Paracletus operaretur fuit, in quem dilata sunt a Domino, quæ tunc sustineri non poterant, quæ jam nemini competit portare non posse; quia per quem datur portare posse, non deest. Quamdiu causabimur carnem, quia dixit Dominus, Caro infirma (Matth., XXV, 1)? Sed præmisit et, Spiritus promptus; ut vincat spiritus carnem, ut cedat quod infirmum est fortiori. Nam et: Qui potest capere, capiat (Matth., XIX, 12), inquit; id est, qui non potest, discedat. Discessit et ille dives, qui non ceperat substantiæ dividendæ egenis præceptum, et dimissus est sententiæ suæ a Domino (Matth., XIX, 16-22). Nec ideo duritia imputabitur 0950C Christo de arbitrii cujuscumque liberi vitio. Ecce, inquit, posui ante te bonum et malum (Deut., XXX, 15, Eccli., XV, 18); elige quod bonum est; si non potes, quia non vis ( posse enim te, si velis, ostendit, quia tuo arbitrio utrumque proposuit), discedas oportet ab eo, cujus non facis voluntatem.


Caput XV.

Quæ igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem Dei renuntiamus? Quæ hæresis, si secundas nuptias, ut illicitas, juxta adulterium judicamus? Quid est enim adulterium, quam matrimonium illicitum? Notat Apostolus eos, qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant, quos Deus condidit (I Tim., IV, 3). Nos vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, 0950D quam cibos reprobamus, si sæpius jejunamus. Aliud est auferre, aliud temperare, aliud est legem non nubendi ponere, aliud modum nubendi statuere. Plane qui exprobrant nobis duritiam vel hæresim in hac causa, si in tantum fovent carnis infirmitatem,