Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/478

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
955
956
TERTULLIANI

0955A plerumque in vesperam producamus; quod etiam xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne, et omni jurulentia, et uvidioribus quibusque pomis, ne quid vinositatis vel edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem arido victui. Novitatem igitur abjectant, de cujus inlicito præscribant, aut hæresim judicandam, si humana præsumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaqua ex parte anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus (Gal. I, 8).


Caput II.

Nam quod ad jejunia pertineat, certos dies a Deo constitutos opponunt, ut cum in Levitico præcipit Dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis: Sancta, inquiens, erit vobis dies, et vexabilis animas vestras; 0955B et omnis anima quæ vexata non fuerit illa die, exterminabitur de populo suo (Levit. XVI, 29). Certe in 0956A Evangelio illos dies jejuniis determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos esse jam solos legitimos jejuniorum christianorum, abolitis legalibus et propheticis vetustatibus. Ubi volunt enim, agnoscunt quid sapiat lex et prophetæ usque ad Joannem (Luc. XVI, 16). Itaque de cætero indifferenter jejunandum ex arbitrio, non ex imperio novæ disciplinæ, pro temporibus et caussis uniuscujusque; sic et Apostolos observasse, nullum aliud imponentes jugum certorum et in commune omnibus obeundorum jejuniorum (Act. XV, 10); proinde nec stationum, quæ et ipsæ suos quidem dies habebant quartæ feriæ et sextæ, passive tamen currant, neque sub lege præcepti, neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur (Act. III, 8); Xerophagias vero 0956B novum affectati officii nomen, et proximum ethnicæ superstitioni; quales castimoniæ Apim, Isidem, et magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant;