Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/491

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
981
982
LIBER DE PUDICITIA.

0981A Pontifex scilicet maximus, quod est Episcopus Episcoporum, edicit: «Ego et mœchia et fornicationis delicta, pœnitentia functis dimitto.» O edictum, cui adscribi non poterit, Bonum factum! Et ubi proponetur liberalitas ista? Ibidem, opinor, in ipsis libidinum januis, sub ipsis libidinum titulis. Illic ejusmodi pœnitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa versabitur; illic legenda est venia, quo cum spe ejus intrabitur. Sed hoc in Ecclesia legitur, et in Ecclesia pronuntiatur, et virgo est? Absit, absit a sponsa Christi tale præconium. Illa quæ vera est, quæ pudica, quæ sancta, carebit etiam aurium maculis. Non habet quibus hoc repromittat; et si habuerit, non repromittit: quoniam et terrenum Dei templum citius spelunca latronum, 0981B (Matth. XXI, 13), appellari potuit a Domino, quam mœchorum et fornicatorum. Erit igitur et hic adversus Psychicos titulus, adversus meæ quoque sententiæ retro penes illos societatem, quo magis hoc mihi in notam levitatis objectent. Nunquam societatis repudium delicti præjudicium est, quasi non facilius 0982A sit errare cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur. Atenim me non magis dedecorabit utilis levitas, quam ornarit nocens. Non suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem recognosco. Nemo proficiens erubescit. Habet et in Christo scientia ætates suas, per quas devolutus est et Apostolus. Cum parvulus, inquit, essem, tanquam parvulus loquebar, tanquam parvulus sapiebam: at ubi vir sum factus, ea quæ parvuli fuerant, evacuavi (I Cor. XIII, 11). Adeo divertit a sententiis pristinis, nec idcirco deliquit, quod æmulator factus est, non paternarum traditionum (Gal. I, 14), sed christianarum; optans etiam ut præciderentur qui circumcisionem detinendam suadebant (Gal. V, 11, 12). Atque utinam et isti qui meram et veram integritatem 0982B carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum mœchis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque sæculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in fœminis nostris inquinamentis