ex pœnitentia, quam illorum ex justitia. Aut numquid non justi Judæi, et quibus pœnitentia opus non esset, habentes gubernacula disciplinæ et timoris instrumenta Legem et Prophetas? Posuit igitur illos in parabola, et si non quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, aliis et non sibi pœnitentiam audientes necessariam. Proinde in drachmæ parabola, ut ex eadem materia provocata, æque ethnicum drachmani interpretamur; etsi in domo amissam, quasi in Ecclesia; etsi ad lucernæ lumen repertam, quasi ad Dei verbum. Atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis in ethnico gratia Dei inlucet, qui in tenebris invenitur, quam christiano, qui jam in Dei luce est. Denique, et ovi et drachmæ unus error adscribitur. Nam si jam in christianum peccatorem defingerentur, post fidem perditam et iterata amissio eorum et restitutio notaretur. Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diversæ partis præsumptionem. Condico christianum jam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum affirmandum; qui de facinore mœchiæ et fornicationis restitui per pœnitentiam possit. Licet enim periisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare; quia et ovis non moriendo, sed errando, et drachma non intereundo, sed latitando perierunt. Ita, licet dici perisse quod salvum est. Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris, et gladiatorii cruoris, et scenicæ fœditatis, et xysticæ vanitatis, in lusus, in convivia sæcularis solemnitatis, in officium, in ministerium alienæ idololatriæ aliquas artes adhibuit curiositatis; in verbum ancipitis negationis aut blasphemiæ impegit, ob tale quid extra gregem datus est, vel et ipse forte ira, tumore, æmulatione, quod denique sæpe fit, dedignatione castigationis abrupit, debet requiri atque revocari. Quod potest recuperari, non aperit, nisi foris perseveraverit. Bene interpretaberis parabolam, viventem adhuc revocans peccatorum. Mœchum vero et fornicatorem, quis non mortuum statim admisso pronuntiavit? Quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolæ ejus auctoritate, quæ non mortuum pecus revocat? Denique, si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est vox: Pastores, ecce lac devoratis et lanis vestimini; quod forte est, occidistis; quod infirmum est, non curastis; quod comminutum est, non ligastis; quod expulsum est, non convertistis; quod periit, non requisistis (Ezech., XXXIV, 2, 3). Numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curaverint? Plane ingerit quod perire oves fecerint, et a bestiis agri comedi. Neque possunt nec perire in mortem, nec comedi, si relinquantur, ut non perditæ in mortem et comestæ resumantur. Juxta drachmæ quoque exemplum; etiam intra domum Dei Ecclesiam, licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmæ modulo ac pondere mediocria, quæ ibidem delitescentia mox ibidem et reperta, statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur. Mœchiæ vero et fornicatiouis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis, non lucernæ spiculi lumine, sed totius solis lancea opus est. Simul apparuit, statim homo de Ecclesia expellitur, nec illic manet, nec gaudium confert repertrici Ecclesiæ, sed luctum; nec congratulationem advocat vicinarum, sed contristationem proximarum fraternitatum. Commissa itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione, eo magis in ethnicum spectabunt et ovis et drachmæ argumenta, quanto nec in ejus delicti christianum competere possunt, propter quod in christianum de diversa parte coguntur.
Caput VIII.
Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in vestibus purpura oculandis sæpissime evenire est; cum putaveris recte conciliasse temperamenta colorum, et credideris comparationes eorum inter se animasse, erudito mox utroque corpore, et luminibus expressis, errorem omnem traducta diversitas evomet. Eadem itaque caligine circa filiorum quoque duorum parabolam (Luc. XV, 11 et seqq.), quibusdam ad præsens