Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/500

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
999
1000
TERTULLIANI

0999A concedi oportebit, aut paria quoque eorum mœchiam et fornicationem inconcessibilia servari. Sed plus est, quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique, si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit, et drachmam inter omnia, licet in stercore repertam, cum gaudio prædicabit, et ovem per aspera quæque et abrupta fugitivam humeris ipsius Domini in gregem referet. Sed malumus in Scripturis minus si forte sapere, quam contra. Proinde sensum Domini custodire debemus atque præceptum. Non est levior transgressio in interpretatione, quam in conversatione.


Caput X.

0999B Excusso igitur jugo in ethnicum disserendi parabolas istas, et semel dispecta vel recepta necessitate non aliter interpretandi quam materia propositi est, contendunt jam nec competere ethnicis pœnitentiæ denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint, ignorantiæ scilicet imputanda, quam sola natura ream Deo faciat. Porro, nec remedia sapere, quibus pericula ipsa non sapiunt, illic autem pœnitentiæ constare rationem, ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si pœnitentiam Deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti, quam extraneis. Num ergo et Jonas (Jon. III, 4) idcirco ethnicis Ninivitis non putabat pœnitentiam necessariam, cum cavillaretur in 0999C prædicationis officio? an potius misericordiam Dei providens etiam in extraneos profusam, quasi destructuram præconium, verebatur? atque adeo propter civitatem profanam nondum Dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, pene periit prophetes? nisi quod exemplum passus est Dominicæ passionis, ethnicos quoque pœnitentes redempturæ (Luc. XIII, 29, 30). Bene quod et Joannes Domini vias sternens, non minus militantibus et publicanis, quam filiis Abraham, pœnitentiæ erat præco (Luc. III, 13 seqq.). 1000A Ipse Dominus Sidoniis et Tyriis præsumpsit pœnitentiam, si virtutum documenta vidissent (Matth. XI, 21). Atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam, quam voluntariis. Magis enim merebitur fructum ejus qui nondum eo usus est, quam qui jam et abusus est; magisque sapient remedia prima, quam exoleta. Nimirum Dominus ingratis benignus magis quam ignaris, et citius reprobatis misericors, quam nondum probatis; ut non magis irascatur contumeliis clementiæ suæ, quam blandiatur; et non libentius extraneis eam impertiat, quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptaverit, dum Judæi de patientia ludunt. Sed hoc volunt Psychici, ut Deus justus judex ejus peccatoris pœnitentiam malit quam mortem, qui mortem pœnitentia maluit. 1000B Quod si ita est, peccando promeremur. Age tu, funambule pudicitiæ et castitatis, et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filium disciplina ejusmodi veri avia pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans. Quid itaque in gradu totus es? Perge sane, si potueris, si volueris, dum tam securus et quasi in solido es. Nam, si qua te carnis vacillatio, animi avocatio, oculi evagatio de tenore decusserit, Deus bonus est: suis, non ethnicis, sinum subjicit; secunda te pœnitentia excipiet; eris iterum de mœcho Christianus. Hæc tu mihi, benignissime Dei interpres. Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quæ sola mœchos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio Ecclesiarum etiam 1000C vestrarum inter apocrypha et falsa judicaretur, adultera et ipsa, et inde patrona sociorum; a qua et alias initiaris; cui ille si forte patrocinabitur pastor, quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum, et mœchiæ asilum post calicem subsecuturæ, de quo nihil libentius bibas, quam ovem pœnitentiæ secundæ. At ego ejus pastoris scripturas haurio qui non potest frangi: hunc mihi statim Joannes offert cum pœnitentiæ lavacro et officio dicentem: Facite dignos