Caput XIII.
Novimus plane et hic suspiciones eorum. Revera enim suspicantur apostolum Paulum, in secunda ad Corinthios (II Cor. II, 5 11), eidem fornicatori veniam dedisse, quem in prima dedendum Satanæ in interitum carnis pronuntiarit (I Cor. V, 3, et seqq.), impium patris de matrimonio hæredem; quasique ipsum postea stylum verterit scribens: Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ne vos onerem omnes. Satis est talis increpatio quæ a multis fit. Uti e contrario magis vos donare et advocare, ne forte abundantiore tristitia devoretur ejusmodi. Propter quod oro vos, constituatis in eum dilectionem. In hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem vestram quod in omnibus obauditis mihi. Si cui autem donaveritis, et ego. Nam et ego si quid donavi, donavi in persona Christi, ne fraudemur a Satana: quoniam non ignoramus injectiones ejus (II Cor. II, 5, 11). Quid hic de fornicatore, quid de paterni thori contaminatore, quid de christiano ethnicorum impudentiam supergresso intelligitur? cum proinde utique speciali venia absolvisset, quem speciali ira damnasset. Obscurius miseretur, quam indignatur; apertior est in austeritate, quam in lenitate: atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est; magis tristiora cunctantur, quam lætiora. De modica scilicet indulgentia agebatur; quæ si forte nunc æstimaretur, quando maxima quæque non soleant etiam sine prædicatione donari, tanto abest sine significatione. Et tu quidem pœnitentiam mœchi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens, conciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante viduas, ante presbyteros, omnium lacinias invadentem, omniunt vestigia lambentem, omnium genua detinentem, inque cum hominis exitum quantis potes misericordiæ inlecebris, bonus pastor et benedictus Papa concionaris, et in parabola ovis, capras tuas quæris, tua ovis ne rursus de grege exiliat, quasi non exinde jam liceat quod nec semel licuit, cæteras etiam metu comples, cum maxime indulgens. Apostolus vero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam projecte ignovisset, ut nec hunc saltem habitum legatum pœnitentiæ quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit, nihil de postero sit comminatus, nihil de cætero allocutus? Quin imo, et ultro obsecrat, constituerent in cum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens: et tamen dilectionem audio, non communicationem. Quod et ad Thessalonicenses: Si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam, hunc notate, nec commisceamini illi, ut revereatur, non quasi inimicum deputantes, sed quasi fratrem objurgantes (II Thess. III, 14). Adeo potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et communicationem. Incesto vero nec dilectionem, quem scilicet auferri jussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo. Sed verebatur ne fraudarentur a Satana circa ejus personæ amissionem, quem Satanæ ipse projecerat; aut ne abundantia mœroris devoraretur, quem in interitum carnis addixerat. Hic jam carnis interitum in officium pœnitentiæ interpretantur, quod videatur jejuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malæ tractationis carnem exterminando satis Deo facere; ut ex hoc argumententur fornicatorem, imo incestum illum, non in perditionem Satanæ ab Apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea veniam ob interitum, id est conflictationem carnis, consecuturum, igitur et consecutum. Plane idem apostolus Hymenæum et Alexandrum Satanæ tradidit, ut emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit (I Tim., I, 20). Sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum Satanæ, a quo colaphizaretur ne se extolleret. (II Cor., XII, 7). Si et hoc tangunt ut traditos Satanæ ab illo, in emendationem, non in perditionem intelligamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, imo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quæ in apostolo colaphis si forte cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculæ vel capitis. Incestum vero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi Satanæ, non angelo ejus tradidisse meruerunt. Et de hoc enim interest, imo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab Apostolo legimus Satanæ; Apostolo vero angelum datum Satanæ. Postremo, cum deprecatur Dominum Paulus,