Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/503

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1005
1006
LIBER DE PUDICITIA.

1005A quid audit? Satis habe gratiam meam; virtus enim in infirmitate perficitur (II Cor., XII, 9). Hoc, qui Satanæ deduntur, audire non possunt. Hymenæi autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro ævo irremissibile est, blasphemia scilicet; utique Apostolus non adversus terminum Domini sub spe veniæ dedisset Satanæ, jam a fidei in blasphemiam mersos. Unde et naufragos eos juxta fidem pronuntiavit, non habentes jam solatium navis Ecclesiæ: illis enim venia negatur, qui de fide in blasphemiam impegerunt. Cæterum, ethnici et hæretici quotidie ex blasphemia emergunt. Sed etsi dixit: Tradidi eos Satanæ, uti disciplinam acciperent non blasphemandi; de cæteris dixit qui, illis traditis Satanæ, id est extra Ecclesiam projectis, crudiri haberent blasphemandum non esse. Sic igitur 1005B et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit Satanæ, ad quem jam super ethnicos delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse. Denique in interitum, inquit, carnis, non, in cruciatum; ipsam substantiam damnans per quam exciderat, quæ exinde jam perierat, baptismate amisso; ut spiritus, inquit, salvus sit in die Domini (I Cor., V, 5). Et de hoc enim quæratur si spiritus hominis ipsius salvus erit. Ergo salvus erit spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne, ut salvus sit in pœna. Ergo pœnam sine carne censebit contraria interpretatio, si resurrectionem carnis amittimus. Superest igitur ut eum spiritum dixerit, qui in Ecclesia censetur, salvum, id est integrum, præstandum in die Domini ab immunditiarum 1005C contagione, ejecto incesto fornicatore; siquidem subjungit: Non scitis quod modicum fermentum totam desipiat conspersionem (Ibid. 6)? Et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum.


Caput XIV.

Et his itaque discussis quæ intercesserant, regredior ad secundam Corinthiorum, ut probem illud quoque Apostoli dictum, Sufficiat ejusmodi homini increpatio ista quæ a multis (II Cor., II, 6), non in fornicatoris 1006A personam convenire. Si enim dedendum Satanæ pronuntiaverat in interitum carnis, utique damnaverat eum magis, quam increpaverat. Alius ergo erat, cui voluit sufficere increpationem; siquidem fornicator non increpationem de sententia ejus retulerat, sed damnationem. Nam et hoc ipsum dispiciendum tibi offero, an fuerint in Epistola prima et alii qui Apostolum contristaverint incondite agentes; et contristati sint ab illo, increpationem referentes juxta sensum Epistolæ secundæ, ex quibus in ea veniam aliquis potuerit adipisci. Animadvertamus autem totam Epistolam primam, ut ita dixerim, non atramento, sed felle conscriptam, tumentem, indignantem, dedignantem, comminantem, invidiosam, et per singulas caussas in quosdam quasi mancipes earum 1006B figuratam. Sic enim exegerant schismata, et æmulationes, et dissensiones, et præsumptiones, et elationes, et contentiones; ut et invidia onerarentur, et correptione retunderentur, et superbia elimarentur, et austeritate deterrerentur. Et qualis invidia humilitatis aculeus? Deo gratias ago, quod neminem vestrum tinxerim, nisi Crispum et Gaium; ne qui dicat quod in nomine meo tinxerim (I Cor., I, 14, 15). Nec enim judicavi scire aliquid in vobis, quam Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor., II, 2). Et puto, nos Deus apostolos novissimos elegit velut bestiarios; quoniam spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis, et hominibus, et purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema (I Cor., IV, 9, 13). Et: Non sum liber, non sum apostolus, non Christum Jesum 1006C Dominum nostrum vidi (I Cor., IX, 1)? De quali contra supercilio pronuntiare compulsus est: Mihi autem in modico est ut a vobis interroger aut ab humano die: neque enim conscius mihi sum (I Cor., IV, 3, 4): et: Gloriam meam nemo inaniet (I Cor., IX, 15). Non scitis quod angelos sumus judicaturi (I Cor., VI, 8)? Cæterum libertas quam apertæ objurgationis, quam exerta acies machæræ spiritalis? Jam ditati estis, jam saturati estis, jam regnatis (I Cor., IV, 8). Et: Si quis