se putat scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor., VIII, 2). Nonne et tunc in faciem alicujus impingens? Quis enim, inquit, te discernit? quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor., IV, 7)? Nonne et illos in os cædit? Quidam autem in conscientia usque nunc quasi idolothytum edunt. Sic autem delinquentes, percutiendo conscientias fratrum infirmas, in Christum delinquent. Jam vero et nominatim: Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi, et mulieres circumducendi, sicut et cæteri apostoli, et fratres Domini et Cephas (I Cor., IX, 4, 5)? Et: Si alii de potestate vestra consequuntur, non magis nos (I Cor., X, 12)? Aeque et illos singulari stylo figit. Propterea qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor., XI, 16); et: Si quis contentiosus videtur, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Domini (I Cor., XI, 16). Tali clausula maledicto detexta: Si quis non amat Dominum Jesum, sit anathema, Maranatha (I Cor., XVI, 22), aliquem utique percussit. Sed illic magis stabo ubi Apostolus magis fervet, ubi ipse fornicator aliis quoque negotium fecit: Quasi non sim venturus ad vos, inflati sunt quidem. Veniam autem citius, si permiserit Dominus, et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Et quid vultis veniam ad vos, in virga, an in spiritu lenitatis? (I Cor., IV, 18, 21)? Quid enim suberat? Auditur in vobis in totum fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec in gentibus, ut uxorem patris sui quis habeat. Et vos inflati estis, et non luxistis potius, ut auferatur de medio vestrum qui tale facinus admisit (I Cor., V, 1, 2)! Pro quo lugerent? Utique pro mortuo. Ad quem lugerent? Utique ad Dominum. Quomodo ut auferatur de medio illorum? Non utique ut extra Ecclesiam detur; hoc enim non a Deo postularetur, quod erat in præsidentis officio, sed ut per mortem hanc quoque communem et propriam carnis ipsius, quæ jam cadaver, quæ capulum esset immunditia irrecuperabili tabidosum, plenius de Ecclesia deberet auferri. Et ideo, quomodo interim potuit auferri, judicavit dedendum ejusmodi Satanæ in interitum carnis. Maledici enim eam sequebatur, quæ diabolo projiciebatur, ut sacramento benedictionis exauctoraretur, nunquam in castra Ecclesiæ reversura. Videmus itaque hoc in loco divisam Apostoli severitatem in quemdam inflatum et in quemdam incestum; in alterum virga, in alterum sententia armatum: virga quam minabatur, sententia quam exequebatur; illam adhuc coruscantem, hanc statim fulminantem, qua increpabat, quaque damnabat. Certumque est exinde increpitum quidem sub intentatione virgæ tremuisse, damnatum vero sub repræsentatione pœnæ perisse: statim ille timens plagam abiit, ille luens pœnam. Cum ad Corinthios ejusdem apostoli literæ iterant veniam, fit plane, sed incertum cui, quia nec persona nec caussa proscribitur. Res cum sensibus conferam. Si incestus opponitur, ibidem erit et inflatus. Sane relatio satis habetur, cum inflatus increpitus est, incestus vero damnatus est: inflato ignoscitur, sed increpito; incesto non videtur ignotum, ut damnato. Si ei ignoscebatur, cui devoratio ex mœrore nimio timebatur, devorari adhuc increpitus periclitabatur, deficiens ob comminationem et mœrens ob increpationem; damnatus vero et culpa et sententia, jam devoratus deputabatur, qui non mœrere haberet, sed pati quod ante passionem mœrere potuisset. Si idcirco ignoscebatur, ne fraudaremur a Satana, in eo utique detrimentum præcavebatur quod nondum perisset: nihil de transacto præcavetur, sed de adhuc salvo. Damnatus autem, et quidem in possessionem Satanæ, jam tunc perierat Ecclesiæ, cum tale facinus admiserat, nedum cum et ab ipsa ejerabatur. Quomodo vereretur fraudem pati ejus, quem jam et ereptum amiserat, et damnatum habere non potuerat? Postremo, quid judicem indulgere conveniet, quod pronuntiatione deciderit? an quod interlocutione suspenderit? et utique eum judicem, qui non solet ea quæ destruxit, reædificare, ne transgressor habeatur. Age jam si non tot personas prima Epistola contristasset, si neminem increpuisset, neminem terruisset, si solum incestum cecidisset, si nullum in caussam ejus in pavorem misisset, inflatum consternasset; nonne melius suspicareris et fidelius argumentareris, aliquem potius longe alium apud Corinthios tunc in cadem caussa fuisse, ut increpitus et territus et mœrore jam saucius, propterea permittente modulo delicti, veniam postea ceperit, quam ut eam incesto fornicatori interpretareris? Hoc enim legisse debueras, et si non in epistola, sed in ipsa Apostoli secta, a pudore clarius quam stylo ejus impressum;
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/504
Appearance