Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/505

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1009
1010
LIBER DE PUDICITIA.

1009A ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, Ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantæ levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere, quem mox esset absoluturus; aut temere absolverit, quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiæ, nedum ob incestas nuptias, et impiam luxuriam, et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparat, ne consuetudini deputaretur; quam absens judicarat, ne spatium reus lucraretur; quam advocata etiam Domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur. Lusit igitur et de suo spiritu, et de Ecclesiæ angelo, et de virtute Domini, si quod de consilio eorum pronuntiaverat, rescidit.


Caput XV.

1009BSi etiam sequentia illius Epistolæ ad intentationem Apostoli extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et hic suffundatur Apostolus posteriorum incongruentia sensuum. Quale est enim ut cum maxime incesto fornicatori postliminium largitus ecclesiasticæ pacis, statim ingesserit de aversatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione sanctimoniarum, quasi nihil contrarium Paulo ante decreverit? Compara denique an ejus sit dicere: Propterea habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris (II Cor., IV, 1, 2); qui non dedecoris tantum, sed et sceleris manifestum dedamnaverit: an ejusdem sit excusare 1009C aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum, post angustias atque pressuras, post jejunia et vigilias, castimoniam quoque prædicarit (II Cor., VI, 5, seqq.); an ejusdem sit recipere in communicationem reprobos quosque, qui scribat: Quæ enim societas justitiæ et iniquitati? quæ autem communicatio luci et tenebris? Quæ consonantia Christo et Belial; aut quæ pars fideli cum infideli? Aut quis consensus templo Dei et idolis (Ibid. 14-16)? Nonne constanter audire debebit: Et quomodo discernis quæ supra incesti restitutione junxisti? illo enim concorporato rursus Ecclesiæ, et justitia cum iniquitate sociatur, et tenebræ cum luce communicant, et Belial consonat Christo, et infidelis cum fideli sacramenta participat. Et viderint idola, ipse templi Dei vitiator 1009D in templum Dei convenit. Nam et hic: Vos enim, inquit, estis templum Dei vivi; dicit enim: 1010A Quia inhabitabo in vobis, et inambulabo, et ego Deus illorum, et illi erunt mihi populus. Propter quod discedite de medio eorum, separamini, et immundum ne attigeritis (Ibid. 1, 17). Hoc quoque evolvis, o Apostole, ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum tradis, et adhuc superdicis: Habentes igitur promissionem istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes castimoniam in Dei timore (II Cor., VII, 1). Oro te, qui talia infigit mentibus nostris, revocaverat aliquem fornicatorem in Ecclesiam? an ideo scribit, ne tibi nunc revocasse videatur? Hæc, sicuti et præteritis præscribere, ita et sequentibus præjudicare debebunt; in finem enim Epistolæ dicens: Ne rursus cum venero humiliet me Deus, et lugeam multos eorum qui ante 1010B deliquerunt, et pœnitentiam non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione et vilitate (II Cor., XII, 21); non utique recipiendos constituit, si pœnitentiam inissent, quos in Ecclesia inventurus erat, sed fugendos et sine dubio ejiciendos, ut pœnitentiam perderent. Et cæterum non competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse, qui eam supra luci et tenebris, justitiæ et iniquitati negarat. Sed ignorant Apostolum omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinam ejus intelligunt ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem, et ubique talem, citius incesto, quam alicui humaniori reo Ecclesiam reddidisse præsumat.


Caput XVI.

1010CNecesse est igitur usque illis Apostolum ostendi, quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam, qualem in omnibus literis novi, qui et in prima, primus omnium templum Dei dedicavit: Non scitis vos templum Dei esse, et in vobis Dominum habitare (I Cor., III, 16)? qui et templo sanciendo, purificandoque æditualem legem scripsit: Si quis templum Dei vitiaverit, vitiabit illum Deus: templum enim Dei sanctum est quod estis vos (Ibid. 17). Age jam quis omnino vitiatum Deo redintegravit, id est traditum Satanæ in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum (Ibid. 18), id est, nemo præsumat vitiatum Deo redintegrari denuo posse; sicut rursus inter cætera, imo et ante cætera, mœchos et fornicatores 1010D et molles et masculorum concubitores negans regnum consecuturos, præmisit: Ne erraveritis