(I Cor., VI, 9, 10), scilicet si putaveritis eos consecuturos. Quibus autem regnum adimitur, utique nec vita permittitur, quæ inest regno. Etiam ingerens: Sed in hæc quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri (Ibid. 11). Quanto delicta ista ante lavacrum accepto facit, tanto post lavacrum irremissibilia constituit; siquidem denuo ablui non licet. Agnosce et in sequentibus Paulum, columnam immobilem disciplinarum: Cibi ventri, et venter cibis; Deus et hunc et illos conficit; corpus autem non fornicationi, sed Deo (Ibid. 13). Faciamus enim hominem, ait Deus, ad imaginem et similitudinem nostram: et fecit hominem Deus ad imaginem et similitudinem Dei fecit illum (Gen., I, 26, 27). Dominus corpori (I Cor., VI, 13); et sermo enim, caro factus est (Jo. I, 14). Deus autem et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam (I Cor., VI, 14); propter corporis scilicet nexum cum illo. Et ideo: Non scitis corpora vestra membra Christi (Ibid. 15)? quia et Christus Dei templum: Evertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo (Jo., II, 19). Auferens membra Christi, faciam membra fornicariæ? Non scitis quod qui adglutinatur fornicariæ, unum corpus efficitur? Erunt enim duo in unam carnem. Qui autem adglutinatur Domino, unus est spiritus. Fugite fornicationem (I Cor., VI, 15-18). Si revocabilem venia, quomodo fugiam, mœchus denuo futurus? nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando adglutinabor. Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (Ibid. 18). Ac ne hoc dictum in licentia fornicationis invaderes, ut in rem tuam, non Domini, delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, adjicit: Et non estis vestri; statim apponens: Empti enim estis pretio, sanguine scilicet Domini; glorificate et tollite Dominum in corpore vestro (Ibid. 19, 20). Hoc qui præcipit, vide an ignoverit ei qui dedecoravit Dominum, et qui ejecerit eum de corpore suo, et quidem per incestum. Si vis omnem notitiam Apostoli ebibere, ut intelligas quanta securi censuræ omnem sylvam libidinum cædat, et eradicet, et excaudicet, ne quidquam de recidivo fruticare permittat, adspice illum a justa fruge naturæ, a matrimonii dico pomo, animas jejunare cupientem. De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non contingere: sed propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat; vir uxori, et uxor viro debitum reddat (I Cor., VII, 1, seqq.). Hujus boni fibulam quis illum nesciat invitum relaxasse, ut fornicationi obviam isset, quam si cui indulsit vel indulget, utique consilium remedii sui infregit, et tenebitur jam frænandis continentiæ conjugiis, si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur; non enim timebitur quæ ignoscetur. Et tamen ignovisse se profitetur matrimonii usum, non imperasse: vult enim omnes sibi adhærere (Ibid. 7). Si autem licita ignoscuntur, illicita qui sperant? Innuptis quoque et viduis bonum esse dicit exemplo ejus perseverare; si vero deficerent, nubere, quia præest nubere quam uri (Ibid. 8, 9). Quibus oro ignibus deterius est uri? concupiscentiæ, an pœnæ? Atquin, si fornicatio habet veniam, non urit concupiscentia ejus: Apostoli autem magis est pœnæ ignibus providere. Quod si pœna est quæ urit, ergo veniam non habet fornicatio, quam manet pœna. Interea et divortium prohibens, pro eo aut viduitatis perseverantiam, aut reconciliationem pacis dominico præcepto adversus mœchiam procurat, quia qui dimiserit uxorem præter caussam mœchiæ, facit eam mœchari; et qui dimissam a viro ducit, mœchatur (Matth., V, 32). Quanta remedia Spiritus Sanctus instaurat, ne id scilicet denuo admittatur, quod ignosci denuo non vult! Jam si usquequaque optimum dicit homini sic esse: Junctus es uxori, ne quæsieris solutionem, ut mœchiæ locum non des. Solutus es ab uxore, ne quæsieris uxorem, ut opportunitatem tibi serves. Quod et si duxeris uxorem, et si nupserit virgo, non peccat; pressuram tamen carnis habebunt hujusmodi (I Cor., VII, 26 28). Et hic parcendo permittit. Cæterum, tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores, sic sint tanquam non habentes (Ibid. 29); præterit enim habitus hujus mundi (Ibid. 31), jam scilicet non desiderantis: Crescite et multiplicamini (Gen., I, 28). Sic vult nos præter sollicitudinem degere, quia innupti de Domino curent, quomodo placeant Deo; nupti vero de mundo recogitent, quomodo placeant conjugio (I Cor., VII, 32-34). Sic melius facere pronuntiat virginis conservatorem, quam erogatorem (Ibid. 40); sic et illam beatiorem decernit quæ, amisso viro, fidem ingressa, amaverit occasionem viduitatis; sic hæc omnia continentiæ consilia ut divina commendat: Puto, inquit, et ego spiritum Dei habeo (Ibid.). Quis iste est assertor audacissimus omnis impudicitiæ, mœchorum et fornicatorum et incestorum plane fidelissimus advocatus, quibus honorandis suscepit hanc caussam adversus Spiritum Sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo ejus? Nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis obliterare conatur. Indulget sane non adulteria, sed nuptias: parcit sane matrimoniis, non stupris: tentat ne naturæ quidem ignoscere, ne culpæ blandiatur; studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur. Hoc ei supererat, carnem vel a sordibus purgare; a maculis enim non potest. Sed est hoc solemne perversis et idiotis et hæreticis, jam et psychicis universis, alicujus capituli ancipitis occasione, adversus
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/506
Appearance