exercitum sententiarum instrumenti totius armari.
Caput XVII.
Provoca ad apostolicam aciem; adspice Epistolas ejus; omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate prætendunt, omnes in luxuriæ et lasciviæ et libidinis negotia jaculantur. Quid denique et Thessalonicensibus scribit? Advocatio enim nostra non ex seductione, nec ex immunditia (I Thess., II, 3); et: Hæc est voluntas Dei, sanctimonia vestra, abstinere vos a fornicatione, scire unumquemque vas suum possidere in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiæ, sicut nationes quæ Deum ignorant (I Thess., IV, 3-5). Quid Galatæ legunt? Manifesta sunt opera carnis. Quænam ista? In primis posuit fornicationem, immunditiam, lasciviam, quæ prædico vobis sicut prædixi, quod qui talia agunt, regnum Dei non sunt consecuturi hæreditate (Gal., V, 19). Romani vero quid magis discunt, quam non derelinquere Dominum post fidem? Quid ergo dicemus? perseverabimus in delinquentia, ut superet gratia? Absit. Qui mortui sumus delinquentiæ, quomodo vivemus in ea adhuc? An ignoratis, quod qui tincti sumus in Christo Jesu, in mortem ejus sumus tincti? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem: ut sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitæ incedamus. Si enim consepulti sumus simulacro mortis ejus, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod vetus homo noster confixus est illi. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod et convivemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a mortuis, jam non moriatur, mors non jam dominetur ejus. Quod enim mortuus est delinquentiæ, mortuus est semel, quod autem vivit, Deo vivit. Ita et reputate vosmetipsos mortuos quidem delinquentiæ, viventes autem Deo per Christum Jesum (Rom., VI, 1-11). Igitur semel Christo mortuo, nemo potest post Christum mortuus delinquentiæ, et maxime tantæ, reviviscere: aut si possit fornicatio et mœchia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori. Instat autem Apostolus, prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro mortali (Ibid., 12), cujus infirmitatem carnis noverat. Sicut enim exhibuistis membra vestra famula immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete ea famula justitiæ in sanctimoniam (Ibid., 13). Nam, etsi habitare bonum in carne sua (Rom., VII, 18) negavit, sed secundum legem literæ in qua fuit; secundum autem legem spiritus, cui nos adnectit, liberat ab infirmitate carnis: Lex enim, inquit, spiritus vitæ manumisit te a lege delinquentiæ et mortis (Rom., VIII, 2). Licet enim ex parte ex Judaismo disputare videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege per carnem miserit Deus filium suum in similitudinem carnis delinquentiæ, et propter delinquentiam damnaverit delinquentiam in carne; ut jus legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. Qui enim secundum carnem incedunt, ea quæ carnis sunt sapiunt; et qui secundum spiritum, ea quæ sunt spiritus (Ibid., 3-5). Sensum autem carnis mortem adfirmavit esse (Ibid., 6). Dehinc et inimicitiam et in Deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, Deo placere non posse (Ibid., 7). Et: Si secundum carnem vivitis, inquit, futurum est ut moriamini (Ibid., 13). Quid autem intelligimus carnis sensum et carnis vitam, nisi quodcumque pudet pronuntiare? cætera enim carnis et Apostolus nominasset. Proinde et Ephesiis pristina reputans, de futuro monet: In quibus et nos conversati sumus, facientes concupiscentias et voluptates carnis (Ephes., II, 3). Notans denique illos qui se negassent, scilicet christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiæ omnis: Vos autem, inquit, non sic didicistis Christum (Eph., IV, 20.). Et iterum sic dicit: Qui furabatur, jam non furetur (Ibid., 26-28). Sed et qui mœchabatur hactenus, non mœchetur; et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur. Adjecisset enim et hæc, si talibus veniam porrigere consuesset, vel porrigi omnino voluisset, qui nec verbo pollui volens: Omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore vestro (Ibid., 29). Item: Fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter vos, sicut decet sanctos (tanto abest ut excusetur), hoc scientes quod omnis fornicator aut immundus non habeat Dei regnum. Nemo vos seducat inanibus verbis. Propter hoc venit ira Dei super filios incredulitatis (Eph., V, 3-5). Quis seducit inanibus verbis, nisi qui concionatur remissibilem esse mœchiam? non intuens etiam fundamenta ejus ab Apostolo effossa; cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic: Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ibid., 18). Demonstrat et Colossensibus, quæ membra mortificent super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et turpiloquium (Coloss., III, 5). Concede jam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes: pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. Etiamsi pro certo Apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud quod semel contra institutum suum pro ratione temporis