rursus sacerdos animadverterit in eadem domo de pristinis caussis aliquid et maculis, immundam eam pronuntiavit, et jussit deponi materias et lapides et omnem structuram ejus, et abjici in locum immundum (Levit., XIV, 43-45). Hic erit homo caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus, denuo resumit scabra et maculas carnis, et abjicitur extra civitatem in locum immundum; deditus scilicet Satanæ in carnis interitum (I Cor., V, 4, 5); nec amplius reædificatur in Ecclesia post ruinam. Sic et de famulæ concubitu, quæ homini esset reservata, necdum redempta, necdum liberata: Prospicietur, inquit, illi, et non morietur (Levit., XIX, 20), quia nondum est manumissa cui servabatur. Nondum enim caro a Christo manumissa, cui servabatur, impune contaminabatur, ita jam manumissa non habet veniam.
Caput XXI.
Hæc si Apostoli magis norant, magis utique curabant. Sed et in hunc jam gradum decurram, excernens inter doctrinam Apostolorum et potestatem. Disciplina hominem gubernat, potestas adsignat, seorsum quod potestas, spiritus autem Deus. Quid autem docebat? non communicandum operibus tenebrarum (Ephes., V, 11). Observa quod jubet. Quis autem poterat donare delicta? hoc solius ipsius est. Quis enim dimittit delicta, ni solus Deus (Marc., II, 7)? et utique mortalia quæ in ipsum fuerint admissa et in templum ejus; nam tibi quæ in te reatum habeant, etiam septuagies septies juberis indulgere in persona Petri (Matth., XVIII, 22). Itaque, si et ipsos beatos Apostolos tale aliquid indulsisse constaret, cujus venia a Deo, non ab homine, competeret, non ex disciplina, sed ex potestate fecisse. Nam et mortuos suscitaverunt, quod Deus solus; et debiles redintegraverunt, quod nemo nisi Christus; imo et plagas inflixerunt, quod noluit Christus. Non enim decebat eum sævire, qui pati venerat. Percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas cæcitate (Act., V, 5, XIII, 11), ut hoc ipso probaretur Christum et hæc facere potuisse. Sic et prophetæ cædem et cum ea mœchiam pœnitentibus ignoverant, quia et severitatis documenta fecerunt. Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, et agnoscam divinitatem, et vindica tibi delictorum ejuscemodi remittendorum potestatem. Quod si disciplinæ solius officia sortitus es, nec imperio præsidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere? qui neque prophetam, nec apostolum exhibens, cares ea virtute cujus est indulgere? Sed habet, inquis, potestatem Ecclesia delicti donandi. Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis novis habeo dicentem: Potest Ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant. Quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiavit? Atqui magis eversoris fuisset, et semetipsum de clementia commendare, et cæteros ad delinquentiam temperare. Aut si et hoc secundum spiritum veritatis adfectare gestivit, ergo spiritus veritatis potest quidem indulgere fornicatoribus