Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
103
104
TERTULLIANI

Caput Primum.

0103AQuæsisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur. Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore, et quarumdam personarum importunitate, semitractatam materiam abstuli mecum, plenius eam de stylo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi et tua consultatio commendarat, et conditio temporum suo jam nomine injunxerat. Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem examinatio penes vos, qui, si forte, Paracletum non recipiendo deductorem omnis veritatis, merito adhuc etiam aliis quæstionibus obnoxii estis. Igitur 0103B consultationi tuæ ordinem quoque induimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a Deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de obitu ejus constare possit. Omnis enim rei inspectio, auctore cognito, planior. Satis est quidem præscribere nihil fieri sine Dei voluntate. Sed non statim hac sententia cæteris retractatibus locum dabimus, ne a præsenti articulo avocemur, si quis responderit: Ergo et malum a Deo, et delictum a Deo; nihil jam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis. De persecutione nunc quæritur. Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine Dei voluntate, respiciens eam in primis dignam Deo esse, et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum ejus sive reprobationem. Quis est enim exitus 0103C persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique Dominus examinavit? Hoc omne judicium est persecutio per quam quis aut probatus aut reprobatus judicatur. Porro judicium soli Deo competit. Hæc pala illa, quæ et nunc Dominicam aream purgat, Ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans, frumentum martyrum et paleas negatorum. Hæc enim, scalæ quas somniat Jacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes. Sic et agonem intelligi capit persecutionem. A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et præmia proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus præmiis ad victoriam invitet, vel maxime illos 0103D qui proprie vicerint in persecutione, vincendo luctati, 0104A revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia (Ephes, VI, 12) nequitiæ. Ita agnosces ad eumdem agonothetam pertinere certaminis arbitrium, qui invitat ad præmium. Totum quod agitur in persecutione, gloria Dei est probantis et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem ad gloriam Dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet. Sed quando Deus magis creditur, nisi cum magis timetur, nisi in tempore persecutionis? Tunc Ecclesia in attonito est; tunc et fides in expeditione sollicitior et disciplinatior in jejuniis et stationibus, et orationibus, et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate. Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo 0104B deputari eam, quæ meliores efficit Dei servos.


Caput II.

Si quod iniquitas a Deo non est, sed a diabolo, persecutio autem ex iniquitate consistit (quid enim iniquius quam veri Dei antistites, omnis sectatores veritatis, nocentissimorum more tractari?), ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas agitur, ex qua constat persecutio: seire debemus, quatenus nec persecutio est sine iniquitate diaboli, nec probatio fidei sine persecutione, propter probationem fidei necessariam iniquitatem, non patrocinium præstare persecutioni, sed ministerium; præcedere enim Dei voluntatem circa fidei probationem, quæ est ratio persecutionis, sequi autem 0104C diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quæ ratio est probationis. Nam et alias, in quantum justitiæ iniquitas æmula est, in tantum materia est ad testimonia ejus, cujus est æmula; ut sic justitia in iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur (II Cor., XII, 9). Nam infirma mundi electa sunt a Deo, ut confundantur fortia; et stulta ejus, ut confundantur sapientia (I Cor., I, 27). Ita et iniquitas adhibetur ut justitia probetur, confundens iniquitatem. Igitur quod ministerium non est arbitrii, sed servitii (arbitrium enim Domini, persecutio, propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli, propter persecutionis instructionem); ita eam per diabolum, si forte, non a diabolo evenire credimus. 0104D Nihil Satanæ in servos Dei vivi licebit, nisi permiserit