Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem,
In cœlos hominem devicta morte levari,
Signari populos, effuso pignore sancto,
Mirandæ virtutis opus, invisaque facta;
Audit extremas flammarum in gurgite pœnas
A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas,
Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis,
Damnatus, victus, periturus morte perenni,
Jam reus, et nullam veniam se certus habere;
Protinus extremum nefas ausus, spargere passim
Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum
Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes,
Inventos sine mente viros, terrena sequentes,
Aggressus pravi pravos docet esse magistros.
Caput IV.
Prædicat his duos esse patres, divisaque regna;
Esse mali caussam Dominum, qui condidit orbem,
Quique figuravit carnem spiramine vivam,
Quique dedit legem, et vatum qui voce locutus;
Hunc negat esse bonum, justum tamen esse fatetur,
Crudelem, durum, belli cui sæva voluptas,
Judicio horrendum, precibus mansuescere nullis.
Esse alium suadens, nulli qui cognitus umquam,
Qui non est usquam, falsum sine nomine numen,
Constituens nihil, et nulla præcepta locutus;
Hunc ait esse bonum, nullum qui judicat, æque
Sed spargit cunctis vitam, non invidet ulli.
Judicium negat esse reis, dulcique cruentum
Circumfert miseris mixtum cum melle venenum.
Surgere posse negat carnem, cui caussa ruinæ
Ipse fuit, quam contemptam spoliavit inique:
Propterea maledictus habet sine fine dolorem;
Hostis huic semper, vario quia vulnere vitam
Nititur excutere, et de qua ruit ipse salutem.
Inque hoc et Christum terris venisse repente,
Sed nulla socium carnis compagine factum,
Spiritus at forma, et fictum sub imagine corpus,
Fallere vult homines, quod non est, esse videri.
Caput V.
Hoc docet ergo Deum, caligine ludere suasos,
Mentiri, nefas, aut hominem se dicere falso.
Portatur, graditur, vestitur, rite quiescit,
Tractatur, patitur, suspenditur et sepelitur;
Omnia sunt hominis quæ sancto in corpore versans,
A Patre vero Deo missus, qui cuncta creavit,
Perfecit proprie, sua, non aliena requirens.
Cognitus ipso opere, populis sperantibus olim,
Perque prophetarum vocem notissimus orbi;
Et nunc errantem manifesto in limine mortis
Ignotum Dominum quærunt, notumque relinquunt:
Quorum falsa fides, falsus Deus, irrita merces,
Falsa resurrectio, mortis devictio falsa,
Martyria et vacua, et Christi quoque nomen inane;
Quem magicæ nebulæ similem venisse docentes,
Mendacem facti dementes esse fatentur;
Ne quidquam passum, populum sine crimine fictum.
Sic verax Deus, hi Domino referuntur honores?
Heu miseri! gratis ingrata morte perempti,
Qui cœco duce præcipites in fossa ruistis;
Et velut in somnis thesauri munere dives
Exsultat, manibusque tenet, spe lusus inani,
Decepti, vacuam speratis muneris umbram.
Caput VI.
Ah! tabidi, rictus, funestave præda draconis,
Speratis pro pace truces homicidia blanda;
Audetis culpare Deum, qui tanta creavit;
In cujus terris, nimia pietate profusa,
Immemores, large laudatis dona ruentes,
Ipsum factorem reprobatis, facta probantes,
Artificem mundi, cujusve opus estis et ipsi?
Qui vobis magnos parvis donavit honores,
Prosevit fruges, animalia cuncta subegit,
Tempora qui certis fœcundat mensibus anni,
Dulcores, potus varios, pingues et odores,
Jucundos flores, nemorumque umbracula grata,