Dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in tentatione victricem: aut homines ejus fuisse traducat, qui defecerint ad illum. Habes exemplum Job, cui diabolus nullam potuit incutere tentationem, nisi a Deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem ejus, nisi Dominus, Ecce, dixisset, omnia quæ sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum (Job, I, 12). Denique nec extendit, nisi posteaquam et hoc postulanti Dominus, Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam ejus custodi (Job, II, 6). Sic et in Apostolos facultatem tentationis postulavit, non habens eam nisi ex permissu. Siquidem Dominus in Evangelio ad Petrum: Ecce, inquit, postulavit Satanas uti cerneret vos velut frumentum: verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua (Luc, XXII, 31): id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur. Quo ostenditur, utrumque apud Deum esse, et concussionem fidei, et protectionem, cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a Filio. Et utique cum Filius Dei protectionem fidei habet in sua potestate quam a Patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in cœlis et in terris (Matth. XXVIII, 18), quale est ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima Oratione cum dicimus ad Patrem: Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13) (quæ aut major tentatio quam persecutio?); ab eo illam profitemur accidere, a quo veniam ejus deprecamur: hoc est enim quod sequitur: Sed erue nos a maligno (ibid.); id est, ne nos induxeris in tentationem, permittendo nos maligno. Tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in tentationem. Nec in porcorum gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de Deo impetrasset, tantum abest ut in oves Dei habeat. Possum dicere, porcorum quoque setas tunc numeratas apud Deum fuisse; nedum capillos sanctorum. Habere videtur diabolus propriam jam potestatem, si forte in eos qui ad Deum non pertinent, semel in stillam situtæ (Is. XL, 15), et in pulverem areæ, et in salivam nationibus deputatis a Deo, ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo possessionem. Cæterum, in domesticos Dei nihil illi licet ex propria potestate; quia quando liceat, id est, ex quibus caussis, exempla in Scripturis signata demonstrant. Aut enim ex caussa probationis conceditur ei jus tentationis provocato vel provocanti, ut in superioribus: aut ex caussa reprobationis traditur ei peccator quasi carnifici in pœnam, ut Saul: Et abscessit, inquit, spiritus Domini a Saule, et concutiebat eum spiritus nequam a Domino, et suffocabat (II Reg. XVI, 2). Aut ex caussa cohibitionis, ut Apostolus refert (II Cor. 17, 7) datum sibi sudem angelum Satanæ ut colaphizetur: nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiæ scilicet in infirmitate perfici possit; nam et ipse Apostolus Phigellum et Hermogenem tradidit Satanæ, uti emendentur, ne blasphement (II Tim. I, 15). Vides jam et a servis Dei facilius diabolum accipere potestatem, tanto abest ut eam ex proprietate possideat.
Caput III.
Cum ergo et hæc exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri hæc, a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum qui facio pacem, et condo mala (Is. XLV, 7), id est bellum. Hoc est enim contrarium paci. Nostræ autem paci quid est bellum, quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem ejusdem: Ego percutiam, et sanabo; ego vivificabo, et mortificabo (Deut. XXXII, 39). Uram, inquit, illos, sicut uritur argentum; et probabo, inpuid, illos, sicut probatur aurum (Zach. XIII, 9). Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Hæc erunt ignea jacula (Eph. III) diaboli, per quæ fidei ustio et conflatio administratur; ex Dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in Ecclesiam. Dicitis enim, Quoniam incondite convenimus, simul convenimus, et complures concurrimus in Ecclesiam, quærimur a nationibus, et timemus ne turbentur nationes. Annon scitis quod Deus omnium sit Dominus? Et si velit Deus, tunc persecutionem patieris; si vero noluerit, silebunt nationes. Credas utique; si tamen in eum Deum credis, sine cujus voluntate nec passer unius assis cadit in terram (Matth. X, 29). Nos autem, puto, multis passeribus antistamus.
Caput IV.
Igitur si constat a quo persecutio eveniat, possumus