Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/534

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1067
1068
TERTULLIANI

1067A Hac eadem redeunte die volventibus annis
In stadio ligni, fortis congressus athleta;
Extenditque manus, pœnam et pro laude secutus
Devicit mortem. quia mortem sponte reliquit,
Exuit exuvias carnis et debita mortis;
Serpentis spolium, devicto principe mundi,
Adfixit ligno, refugarum immane trophæum.
In cujus signum Moses suspenderat anguem,
Et quotquot fuerant multis serpentibus icti,
Adspicerent ipsum fictum fixumque draconem
Post, ubi secretas inferni venit ad undas,
Atque suum victor captivum luce retexit,
Adstanti jussumque Patris virtute peregit,
Sponte suum corpus quod liquerat, ipse recepit.
Caussa hæc mortis erat, eadem via facta salutis;
1067B Nuntius ille doli, sed pacis nuntius iste;
Sponsa virum necuit, genuit sed sponsa leonem.
Virgo viro nocuit, sed vir de virgine vicit.
Cujus in exemplum, sopito corpore somno,
Sumitur ex latere mulier, quæ costa mariti;
Quam carnem de carne sua deque ossibus ossa,
Evigilaus dixit, præsaga mente locutus.
Mira fides, merito Paulus certissimus auctor,
Christum de cœlis Adam docet esse secundum.
Veritas ipsa suis exemplis usa refulget;
Nec cupit ex alieno acres ostendere gressus:
Pauperis hoc opus est, propriæ virtutis egeni:
Hæc Paulus docuit magnus mysteria docta,
Scilicet in Christo esse decus, tuum, Ecclesia, cernens
1067C Hujus de latere, ligno pendentis in alto
Corporis exanimi sanguis manavit et humor.
Fœmina sanguis erat, aquæ erant nova dona lavacri,
Hæc populi vera est viventis Ecclesia mater,
De Christi nova carne caro, deque ossibus ossum.
Golgotha locus est, capitis calvaria quondam;
Lingua paterna prior sic illum nomine dixit;
Hic medium terræ est, hic est victoria signum:
Os magnum hic veteres nostri docuere repertum
Hic hominem primum suscepimus esse sepultum,
1068A Hic patitur Christus, pio sanguine terra madescit,
Pulvis Adæ ut possit veteris cum sanguine Christ
Commixtus, stillantis aquæ virtute levari.
Hæc ovis est una quam se per sabbata vivam
Inferni e puteo statuit subducere pastor.
Propterea cunctæ carnis præmortua membra
Curabat sabbathis, aut cæci a germine nati
Lumina, quæ nondum dederat, cernendo peregit;
Aut hominem totum exanimem, per sabbata vivum
Deque sepultura, præsenti plebe, vocavit;
Ipse novi factor, veteris bonus ipse refector,
Aut quæ defuerunt supplens, aut perdita reddens.
Hæc ineunte die sancto sperantibus in se
Facturus plene pro pacto, posse docebat.


Caput V.


1068B Quid? caro si moritur, nec spes datur ulla salutis,
Quas habuit caussas hominem se fingere Christus,
Et medicare homines, aut curam carnis habere?
Corruptela potens liquefactum solvere corpus:
Non poterit virtus Domini revocare solutum?
Credunt interitu qui non sua corpora solvi,
Non credunt Domino, sua qui vult mersa levare,
Aut nolle præstare bonum, neque posse potentem
Dicunt, ignari quanto de crimine lactent,
Infirmas ausi caussas præponere morti.
In grano latet arbor, et hoc nisi terra sepultum
Putrescat, non dat decoratos arbore fructus.
Jam liquidæ stringentur aquæ; stridente rigore
Saxa fient, et semper erunt, nisi magna potestas
1068C Solverit inducto molli spirante tepore.
Viticulæ in gracili latet ingens corpore botrus;
Si quæras, non est: cum vult Deus, esse videtur.
Arboribus folia, spinis rosa, germina campis
Mortua deficiunt, et rursus viva resurgunt.
Hæc homini Deus ante oculos revocata reformat,
Propter quem locuples primus large omnia fecit.
Omnia nuda cadunt, suo corpore singula vestit:
Cur hominem solum, cui tantos fudit honores,
Non tantum revocet sibi, quem super omnia fecit?