Interius vestita auro, media omnia ligno.
Hic tabulæ legis, hic manna est urna repleta,
Hic Aaron est virga, crucis quæ germina profert,
Ipsi dissimilis, styracis tamen arbore nata.
Atque super Cherubin per formam quattuor unam
Pandebant pennas, et sagmina jussa tegebant.
Exterius velum, pars ædis aperta patebat,
In faciem lato gravis æris stabat aheno,
Et candelabrum bis ternis undique ramis
Connexis medio calamo, totidemque lucernæ.
Aurea materies complebat lumine templum.
Caput VI.
Ergo prior templi facies communis, aperta,
Declarat ritum populi sub lege morantis,
In cujus tenebris septemplex Spiritus, unus
Lucebat sanctus semper plebemque tegebat;
Hoc candelabrum verum vivæque lucernæ.
Per legem et vates perlucens corde subactis,
Inde typum terræ facta ara creditur esse,
Hic operæ populi, quas non sine sanguine sempe
Obtulit, effuso, vitam sine lege, cruore,
In patulo passim comparuit omnibus olim;
Isthic et Dominus pro cunctis hostia factus
Totam designat terram, specialiter aram.
Fœderis hinc etiam novi inenarrabilis auctor,
Discipulus Joannes animas pro nomine passas
Testatur tali sese vidisse sub ara,
Clamantes Dei vindictam pro cæde potentis;
Isthic interdum requies; sub corpore terræ
In parte ignota quidam locus exstat apertus,
Luce sua fretus, Abrahæ sinus iste vocatur,
Altior a tenebris, longe semotus ab igne,
Sub terra tamen: hæc ara vocatur ahena,
In qua velamen pullum memoravimus esse;
Dividit hæc partes ambas, unaque recludit
Dissitam ab æterna, cultura et temporis usu.
Non inimica sibi quamvis distantis amoris,
Tempore divisa et spatio, et ratione ligata;
Una domus, quamvis velo partita videtur,
Atque adeo passo Domino, velamine rupto,
Cœlestes patuere plagæ, cælataque sancta
Atque duplex quondam facta est domus una perennis.
Caput VII.
Interius templum, populum de nomine Christi
Cœlesti cultu, ipsa Dei mandata sequentem
(Personæ hic propriæ vere non umbra ligatur),
Perfectis rebus completum tradidit ordo.
Arca, sub exemplo, corpus venerabile Christi
Ostendit, sacro per lignum spiritu junctum.
Aeriæ pelles caro, non ex semine nata,
Extensa in ligno, simul intus spiritus ardens
Aurigera specie conflatus, jungitur illi,
Ut caro pace data, cum spiritu mixta vigeret.
Carnis et urna typum Domini fert aurea plena,
Fœderis ipsa novi Dominum declarat aperte;
Manna, quod est panis cœlestis verus, in illum
Traditus a Patre, quem tribuit pro pignore sanctis,
Perfecte dabit hunc illis, qui vincula pacis
Semper amatores operum tenuere bonorum.
Et tabulæ duplices conscriptæ legis, in arca,
Significant simul hæc in Christo condita semper,
Qui vetus atque novum mandatum pertulit ipse:
Arca Patris summi, per quem dedit omnia dives.
Et virga styracis fructus nucis adtulit ipsa
(Virginis hæc species, genuit quæ sanguine corpus),
Conjuncta in ligno, sedabit mortis amarum
Interius fructum dulcem, de Spiritu sancto,
Sicut Esaias virgam de semine Jesse
Prædixit Mariam, de qua flos exit in orbem.