Esse virum sensit, nomen genitricis amatæ
Exhibet uxori. Bino qui germine factus
Continuo genitor, diversis nuncupat orsis:
Atque Cain hic nomen habet, cui junctus Abelus.
Innocuas hujus servabat cura bidentes,
Ast alius curvo terram vertebat aratro.
Hi cum perpetuo ferrent sua dona Tonanti,
Dissimiles fructus sensu suadente dedere.
Nam prior uberibus fuerant quæ prosata glebis,
Obtulit; ast alius miti se devovet agno,
Exta manu sincera gerens, adipemque nivalem;
Confestimque placet Domino pia vota tuenti.
Quod propter gelida Cain incanduit ira.
Quem Deus adloquio dignatus, talibus insit:
Dic mihi, si rectum vivas, et noxia cernas,
Degere non possis contracto a crimine purus?
Desine mordaci fratrem disperdere sensu;
Qui tibi ceu Domino subjectus colla daturus.
Nec tamen his fractus, fratrem deducit ad arva,
Atque ubi deprehensum deserto in gramine vidit,
Elidit geminis frangens pia guttura palmis.
Quod factum Dominus cœlo speculatus ab alto;
Disquirit, quonam terrarum degat Abelus?
Ille negat positum custodem se fore fratris.
Cui Deus effatur: Numnam vox sanguinis ejus
Ad me missa sonat, celsumque ascendit ad axem?
Nosse igitur mansura tibi pro crimine tanto:
Nam modo quæ maduit germani sanguine terra,
Inviso maledicta tibi commissa negabit
Semina, et adsumptis fructum non proferet herbis,
Torpidus ut multo collidens membra tremore.
Incerti Auctoris Sodoma.
Caput Primum.
Jam Deus omnipotens primævi tempora sæcli,
Vindice diluvio, cunctis aboleverat undis,
Quas cœlum sparsit terræ, maris exspuit æquor;
Hactenus, haud liquido pœnas decernere pactus
Excidio, quoties hyemes induceret aer;
Frænandis varium pluvii mandaverat arcum,
Purpureo et viridi signantem nubila limbo.
Caput II.
Sed recidiva hominum pariter cum gente secunda
Impietas, iterumque mali nova pullulat ætas,
Excidio jam non imbres sortita, sed ignes.
Sic Sodomum meruit tellus ardentibus uri
Roribus et finis portendere signa futuri.
Effera luxuries illic, inimica pudoris,
Instar legis erat, fugeret quam præscius hospes;
Ante vel ad Scythicas, vel apud Busiridis aras
Exoptans per sacra necem, cæsusque crucem
Fundere Bebrycium, et Libycas satiare palæstras,
Anteque vel Circæa novas per pocula formas
Sumere, quam læsum Sodomis amittere sexum.
Pulsabant cœlum invidia, connubia mixta
Incesta parili, generis natura rebellis.
In sese, læsumque viri cum corpore nomen.
Tempore sed certo Deus omnia perspeculatus,
Judicat injustos patiens, ubi criminis ætas
Cessandi spatium vis nulla cœgerit iræ.
Jamque dies ultrix aderat, duo de grege missi
Angelico forma juvenes, qui spiritus ambo
Diva ministerio Domini mandata ferebant,
Succedunt Sodomis; illic de stirpe piorum
Transvena Loth aderat, sapiens, justique colonus,
Unus erat, meminisse Deum; solet utilis arbor
In sylvis latitare feris velut hospita fructu.
Is tunc pro porta residens (vix mœrenia adibant
Cœlicolæ) quanquam divinos nescius, ultro
Advocat, appellat, patrio veneratur honore,
Hospitioque vocat, longe stabulare parantes;
Enisus longis precibus, pia pignora mensa
Officiisque probis studio dispungit amicos.
Nox requiem dederat, lux solverat altera noctem,
Et Sodoma in foribus strepitat conquesta rudendum.
Loth contra supplex: Ne vos nunc pacta libido
Incendat, juvenes, ipsam fædare juventam;
Quo luxus genitura vocat? quo semina frustra?
Quo nullæ nuptant animæ; non lustra colentes;
Non stabulis reduces, non undis subter hiantes;
Nec quæ pennarum modulis prope nubila pendent,
Nec quæ per terram protracto corpore manant.
Omne genus, luxus genus est; nisi fœmina conjux
Omnibus, et nunquam cuiquam nisi fœmina mater.
Nunc si fas juvenilis habet vastare pudorem,
Sunt intus natæ bijuges mihi, nubilis ætas,
Virginitas in flore tumet, jam dedita messi,
Digna cupido viris, tulerit quam vestra voluptas;
Cedo pater proque hospitibus pensabo dolorem.
Vulgus ad hæc demens: Quis nam tu, quantus, et unde?
Qui nobis domineris, ait, legesque recondas,
Transvena corrector Sodomorum? duplicat iras: