Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/556

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1111
1112
TERTULLIANI

1111A Præcipitant, certantque pericula vincere damnis
Sunt miseræ voces ad singula fragmina ponti,
Expenduntque manus nullorum ad lumina divum,
Quos maris et cœli vis non timet, haud minus, illos
Puppibus obtrusos irato turbine mergens.
Nescius hæc reus ipse cavo sub fornice puppis
Sternentem inflata resonabat nare soporem,
Jam tunc in somno Domini formando figuram.
Hunc simul undicesæ qui cogit munia proræ,
Pace soporatum placida, requiete superbum
Institit impulsans: Quid, ait, discrimine in isto
Somnia re capit, tantoque in turbine portum
Solus habes? non unda operit, spes unica divum est.
1111B Tu quoque, quisquis tibi Deus est, dic vota precesque.
Exim quis culpæ propriæ, quis caussa procellæ
Discere sorte placet, nec sors mentitur Jonam.
Tunc cogitant: quis, et unde hominum, quis denique rerum,
Quo populo, qua sede cluis? famulum ille fatetur
Prætimidum fidumque Dei, qui sustulit altum,
Qui terram posuit, qui totam corpore fudit:
Ipsius sese profugum, caussasque revelat.
Diriguere metu. Quid nos igitur tibi culpæ.
Quid fore nunc, quonam placabimus æquora facto?
1112A Namque magis multoque magis freta sæva tumebant.
Ea ego tempestas, ego tota insania mundi,
In me, inquit, vobis æther ruit, et mare surgit:
In me terra procul, mors proxima, nulla Dei spes.
Quin date præcipitem caussam, navemque levantes,
Unum onus hoc magnum pelago jactate volentem.
Ast isti frustra nituntur vertere cursum
In reditum, nec clavus enim torquere sinebat,
Dura nec antemnæ mutari libra volebat.
Postremo ad Dominum: Ne nos in mortis hiatum,
Unam animam propter, dederis, ne sanguine justi
Respersisse velis, si sic tua dextera ducit.
Jamque illic imo exoriens de gurgite cetus
Squamosum e conchis evolvere corporis agmen,
Urgebat proprios concusso marmore fluctus
1112B Sponte sua prædam rapiens, quam puppis ab arce
Provolutatam limosis faucibus hausit,
Viventemque dapem longam percepit in alvum,
Cumque viro cœli rabiem pelagique voravit.
Sternitur æquoris unda, resolvitur ætheris umbra.
Huic fluctus, illinc flatus redduntur amici,
Securamque viam placida signante carina,
Candida cæruleo florent vestigia sulco,
Nautæ tum Domino læti venerando timorem
Sacrificant grates * * * * * * *
Navigat et vates alio susceptus Jonas