non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV, 26). Postremo, in Apocalypsi non fugam timidis offert, sed inter cæteros reprobos particulam in stagno sulphuris et ignis, quod est mors secunda (Cap. XXI, 8).
Caput VIII.
Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua Apostolis fugere præceperat; donec scilicet doctrinam suam impleret; qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo, in se utramque substantiam humanam fuisse, ex proprietate anxietatis animæ, et imbecillitatis carnis; ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis conditionibus earum, scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu. Et ideo præponit, Spiritus promptus (Matth. XXVI, 41), ut utramque conditionem substantiæ utriusque respiciens, intelligas in te esse etiam fortitudinem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis; ac jam hinc scias quid unde facias, et quid cui subjicias; infirmum scilicet forti: ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules. Postulavit et ipse a Patre: Si fieri posset, transiret ab illo calix passionis. Postula et tu, sed stans ut ille, sed postulans tantum, sed subjungens et reliqua: Verum non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXVI, 29). Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi præstans calicis translationem, nec quod Pater vult faciens, sed quod tu?
Caput IX.
Omnia Apostoli secundum Deum utique docuerunt, omnia evangelizare voluerunt. Ubi illos ostendis præceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent; qui cum maxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis, continebantur, ad Ecclesias scribebant. Infirmos sustinere jubet Paulus; utique enim non fugientes (quomodo enim sustinebantur absentes?). An patientia dicit sustinendos, sicubi per infirmitatem fidei suæ offenderint? Sic et pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti. Sed cum admonet: Ne locum malo demus (Ephes. IV, 27), non fugæ suggerit consilium, sed iracundiæ docet temperamentum. Et si redimendum tempus dicit (Ephes. V, 16), quia dies nequam sunt; non per fugam, sed per sapientiam conversationis, lucrari nos vult commeatum. Cæterum, qui lucere nos jubet velut filios lucis, non jubet fuga abscondi ut filios tenebrarum. Stare immobiles præcipit, utique nec fuga mobiles, et accinctos, in fugam an in occursum Evangelii? Arma quoque demonstrat, quæ fugituris non essent necessaria, inter quæ et clypeum, quo possitis tela diaboli extinguere (Eph. VI, 16), resistentes sine dubio, et excipientes omnem vim illius. Proinde et Joannes pro fratribus quoque animas ponendas docet (I Joan. III, 16), nedum pro Domino. Hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suæ, in qua timidorum exitum audierat, de sensu admonet et ipse timorem rejiciendum. Timor, inquit, non est in dilectione. Sedenim perfecta dilectio foras mittit timorem; quia timor suppliciamentum habet, utique ignem stagni. Qui autem timet, non est perfectus, in dilectione Dei scilicet. Porro, quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit? Quis timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo Spiritus probat? Namque omnes pene ad martyrium exhortatur, non ad fugam, ut et illius commemoremur: Publicaris, inquit, bonum tibi est. Qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in Domino. Ne confundaris, justitia te producit in medium. Quid confunderis, laudem serens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus. Sic et alibi: Nolite in lectulis, nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis; ut glorificetur qui est passus pro vobis.
Caput X.
Sed omissis quidam divinis exhortationibus, illum magis Græcum versiculum sæcularis sententiæ sibi adhibent: Qui fugiebat, rursus præliabitur; ut et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet, qui, cum fugerit, victus est? Bonum militem Christo imperatori suo præstat, qui tam plene ab Apostolo armatus, tuba persecutionis audita, diem deserit persecutionis? Respondebo et ego de sæculo aliquid:
Usque adeone mori miserum est? (Virg. Aen. XII, 646.)
Moriatur quoquo modo, aut victus, aut victor. Nam etsi negando ceciderit, cum tormentis tamen præliatus. Malo miserandum quam erubescendum. Pulchrior est miles in prælio amissus, quam in fuga salvus. Times hominem, christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos judicaturus es; quem timeri oportet a dæmoniis, siquidem et in dæmonas accepisti potestatem; quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus judicatur. Christum indutus es, siquidem in Christum tinctus es. Qui fugis diabolum, depreciasti Christum, qui in te est. Fugitivum cum diabolo te reddidisti. Sed Dominum fugiens, exprobras omnibus fugitivis sui vanitatem consilii. Fugerat et quidam animosus prophetes