Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/561

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1121
1122
APPENDIX QUARTA.

Lib. De Virginibus Velandis Græci, Notulæ, Ex Ejusdem Tituli Libro (cap. 1).

1121A Proprium jam negotium passus meæ opinionis, latine quoque ostendam Virgines nostras velari oportere, 1122A ex quo transitum ætatis suæ fecerint; hoc exigere veritatem, cui nemo præscribere potest.

1121A Ex eo quod dicit auctor latine quoque, recte meo judicio colligit Rhenanus, antea græce scriptum fuisse 1122A librum ejusdem tituli, de Virginibus velandis.


De Baptismo Libri Mentio, Ex Ejusdem Tituli Libro (cap. 15).

1121B Sed circa hæreticos sane quid custodiendum sit, digne quis retractet: ad nos enim editum est. Hæretici autem nullum habent consortium nostræ disciplinæ, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis cognoscere quod mihi præceptum est, quia non idem Deus est nobis et 1122B illis, nec unus Christus, id est idem. Ideoque nec baptismus unus, quia non idem. Quem cum rite non habeant, sine dubio non habent; nec capit numerari quod non habetur; ita nec possunt accipere, quia non habent. Sed de quo plenius jam nobis in græco digestum est.


1121B His verbis etiam materia præcipua commemoratur græci de Baptismo. Quandoquidem vero nos hic tractaturos polliciti sumus, quæ sit Tertulliani sententia de hæreticorum baptismo, certe negare non possumus idipsum sensisse quod B. Cyprianus; et fortassis propterea suppressum possit quis dicere hunc libellum, cum per Nicenum concilium retractata est ea Africanorum quorumdam episcoporum sententia. Nec vero mirandum si illud paradoxon amplexus sit Tertullianus cum eodem fere tempore celebratum fuisse videatur concilium illud sub Agrippino episcopo Carthaginiensi, cujus meminit B. Cypr. Epist. 71, ad 1122B Quintum; quod ipsum quoque et coætaneos episcopos Africanos in eam pertraxit opinionem. Hæc enim satis indicare videtur ille Epist. 70, ad Januar., cum dicit sententiam illam jam pridem ab antecessoribus statutam, et apertius Epist. 73, ad Jubaianum, multos dicens annos intercessisse ex quo sub Agrippino episcopi plurimi hoc statuerunt. Atqui inter tempus quo Tertullianus ante omnem hæresim librum de Baptismo conscripsit, et Africanum primum de Hæreticorum Baptismo concilium episcoporum 72 quod celebratum fuit anno Domini 255, annos intercessisse circiter 50, laius in vita auctoris comprobatur.


Appendix quarta.


Operum Q. S. F. Tertulliani Quæ Desiderantur, Fragmenta, Mentio Et Notulæ.


I. Ad Amicum Philosophum De Nuptiarum Angustiis Libri, Notulæ Ex B. Hieron.

1121C Et in principio libelli præfatus sum me de Angustiis Nuptiarum aut nihil omnino aut parum dicturum, et nunc eadem admoneo; ut si tibi placet scire quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, legas Tertullianum ad Amicum philosophum scribentem, et de Virginitate alios libellos, et B. Cypriani volumen egregium; et Papæ Damasi super hac re versu ac prosa composita, et Ambrosii nostri quæ nuper scripsit ad sororem opuscula (Epist. 28. ad Eustoch.).

1122C Non est hujus loci Nuptiarum angustias describere, et quasi in communibus locis rhetorico exsultare sermone; plenius super hac re contra Helvidium, et in eo libro quem ad Eustochium scripsi, arbitror absolutum. Certe Tertullianus, cum adhuc esset adolescens, lusit in hac materia, et præceptor meus Gregorius Nazianzenus, Virginitatem et Nuptias disserens græcis versibus explicavit (Adv. Jovin., l. I).

    1. s7 ##