Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/580

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1159
1160
TERTULLIANI

1159A Pœna. Potest autem Noster hic dupliciter intelligi, scilicet de reatu pœnæ: quo sublato utique ipsa pœna locum non amplius habet, vel quod verius arbitror, de reatu culpæ: et tunc hæc sententia nequaquam generaliter intelligenda erit; cum inter Theologos omnes certum sit, per pœnitentiam deleta culpa mortali nihilominus remanere reatum pœnæ; attamen, cum antea æterna fuisset, nonnisi temporaliter in purgatorio persolvendæ. Uni autem Baptismo proprium est, quod sublato per eumdem reatu omnis culpæ antecedentis, simul omnis reatus pœnæ auferatur.

Ad imaginem Dei. Alludit sine dubio ad id, quod Deus Gen. I. v. 26, dixit: Faciamus hominem ad imaginem nostram, et ad similitudinem nostram.—Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum. Ubi omnes Interpretes Græci per εἰκόνα, imaginem et per ὁμοίωσιν, similitudinem, reddunt. Inter hæc 1159B duo autem, si stricte loqui velimus, discrimen intercedere, S. August. in l. LXXXIII. Qq. q. 51, pridem notavit, inquiens: Sunt, qui non frustra intelligant, duo dicta esse, ad imaginem, et similitudinem: cum, si una res esset, unum nomen sufficere potuisset. Imprimis autem, ut S. Th. I p. q. 93. art. 9, in § explicat, similitudo consideratur ut præambulum ad imaginem, in quantum est communius, quam imago. Nam, ait in cit. q. a. i. in §, Dicendum sicut S. Aug. dicit in l. 83, Qq. q. 74, Ubi est imago, continuo est similitudo: sed ubi est similitudo, non continuo est imago. Ex quo patet, pergit S. Thomas, quod similitudo est de ratione imaginis, et imago aliquid addit supra rationem similitudinis, scilicet quod sit ex alio expressa. Imago enim dicitur ex eo, quod agitur ad imitationem alterius. Unde ovum, quantumcumque sit alteri ovo simile, et æquale, quia tamen non est expressum ex illo, non dicitur imago ejus. At vero aliam quoque similitudinis significationem aperit cit. q. 93. a. 9. ita 1159C loquens: Consideratur etiam ut subsequens ad imaginem in quantum significat aliquam imaginis perfectionem; dicimus enim, imaginem alicujus esse similem, vel non esse similem ei, cujus est imago. Atque sic Ps. 39, v. 7, pro imagine quadam fugitiva id est imperfecta, sumitur: Verumtamen in imagine pertransit homo. At vero similitudo, apud Græcos sumi solet pro imagine, quæ presse ac velut ad unguem exprimit suum prototypon. Unde et Gen. V, v. 5, voces illæ adhibentur ad perfectam similitudinem, quæ est inter Patrem et Filium, exprimendam: Adam genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

Est igitur homo factus ad imaginem, non quoad corpus (hoc enim commune habet cum aliis animalibus, quæ tamen non ad imaginem Dei creata sunt), sed quantum ad animam, quæ natura sua est spiritualis, simplex, immortalis, intellectu et voluntate, ejusque libertate pollens, etc. Itaque anima attributa Dei in se, 1159D velut speculo quodam, relucentia exhibet. Unde S. Aug. l. II de Gen. adv. Man. c. 7, pulchre observat: cum finxit Deus hominem de limo terrea, propterea non additum esse, ad imaginem et similitudinem suam, quoniam nunc de corporis formatione dicitur. Tunc autem homo interior (i. e. anima, quæ intra corpus est) significabatur, quando dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei.

Atque hæc similitudo est velut imaginis illius perfectio et complementum; quoniam non Dei perfectiones duntaxat, sed ipsa quoque velut ultima earundem lineamenta exprimit, ipsiusque etiam Ss. Trinitatis symbolum quoddam existit, ut eleganter explicat author Libri de Dignitate hominis, c. 2, qui alias S. Ambrosio adscriptus fuit. Ait autem: Sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus S., ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his item ambobus procedit memoria, etc. Sed quid præclarius illo, 1160A quod S. Aug. l. XIII Conf. c. 2, habet? Trinitatem ait, Omnipotentem quis intelligit? Et quis non loquitur eam, si tamen intelligit eam? Rara anima, quæ, cum de illa loquitur, sciat quid loquatur.—Vellem ut hæc tria cogitarent in se homines, esse, nosse, velle. Sum enim, et novi, et volo; sum, sciens et volens: et scio me esse, et velle ut sim: et volo esse, et scire. Aurea confessio!

Est autem et alia imago Dei in anima, eaque longe excellentior, quia penitus supernaturalis, qua videlicet Deo multo perfectius, quam per dotes nobis naturaliter ingenitas, appropinquamus, scilicet gratia sanctificans, quæ, ut scholastici nostri ostendunt, est formalis participatio divinæ essentiæ et naturæ, per quam filii Dei nominamur, et sumus; præterea autem fide intellectus noster cognoscit, et eum, ad quem spe tendit, charitate complectitur. Atque de hac imagine intelligendus est Apostolus ad Coloss. III, v. 9 et seq. dicens: Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, 1160B secundum imaginem ejus, qui creavit eum. Porro de utraque imagine pulchre copioseque disserit S. Ambros. l. VI Hexæm. c. 8.

Denique vero homo singulariter factus est ad imaginem, Christi nimirum, qui, ut S. Thomas, I. p. q. 93. a. I. ad 2 notat, Primogenitus omnis creaturæ est imago Dei perfecta, perfecte implens illum, cujus imago est, Homo, non similis Deo, sed ipse Deus; et ideo dicitur imago, et nunquam ad imaginem. Nam Apostolus ad Rom. 8. v. 29 ait: Eos autem, quos præscivit et prædestinavit, conformes fieri imaginis Filii sui. Itemque I. Cor. 15, v. 49, ita loquitur: Sicut portavimus imaginem terreni (Adam), portemus et imaginem Cœlestis, Christi videlicet, quem mox antea v. 49 dixerat novissimum Adam in Spiritum vivificantem. Sic ergo per Baptismum ad imaginem Dei, restituitur homo, non naturalem illam (quam per peccatum in Adam amittere non potuit) sed supernaturalem Gratiæ, quam per peccatum Adami deperdidit.

1160C In æternitate censetur. Imago Dei homines sumus in effigie, quamdiu videmus eum per speculum in ænigmate: similitudo efficimur, cum facie ad faciem I. Corinth. 13. v. 12. Nam scimus (ait Jo. I. Ep. c. 3. v. 2.) quoniam cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum, sicuti est; nimirum tunc, quando nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tanquam Spiritu Domini, II Cor. 3, v. 18. Atque sic demum intelligendum est istud Tertulliani: Imago in effigie, similitudo in æternitate.

De afflatu ejus. Haud dubie ad illud Genes. 2, v. 7, alludit: Formavit igitur Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus (ad literam in nares ejus, ceu præcipuum respirationis organum) spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. Porro per animam viventem literaliter intelligitur vita corporis; at quidam ex Ss. Patribus in sensu mystico de vita animæ, quæ est gratia sanctificans, exponunt, ut S. Ambr. 1160D in l. de Paradiso c. 5: Erat autem vita, sicut Apostolus (ad Coloss. V, 3) dixit, abscondita cum Christo in Deo. Homo ergo sive in umbra vitæ erat, propter figuram futuram, etc., sive in quodam pignore vitæ erat, quia habebat insufflationem Dei, etc.


Notæ ad caput VI.

Sub angelo. Innuere videtur ministrum baptismi, alludens ad angelum illum in piscina Bethsaida, Cap. præced.

Præparamur. An non autem paulo ante dixerat, recipere nos per baptismum Spiritum S. quem per peccatum amiseramus? Verum hic sedulo notandum, in S. Scriptura sæpe inter Spiritum S. et Gratiam sanctificantem, quam per peccatum amissam in baptismo recipimus, distingui. Certum imprimis est, Apostolos ante diem Pentecostes jam baptizatos, aut certe aliunde Spiritus S. gratiam consecutos fuisse: