et tamen primum in die Pentecostes de illis, Act. II, v. 4. dicitur; Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Deinde Act. V, 14 et seq. Cum audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum, nondum enim in quemquam ipsorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini. Baptizati ergo erant, et a peccatis suis per baptismum emundati, utique gratiam Spiritus S. vivificantis habebant; nondum autem Spiritum Sanctum habuisse dicuntur. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. Apostoli igitur in die Pentecostes acceperunt Spiritum S. non quomodocunque, sed plenitudinem ejus, quæ non solam inundabat animam, sed in corpus ipsum per certa quædam signa visibilia redundabat: Repleti sunt Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Sic et Samaritæ illi Act. V, 17, jam baptizati per impositionem manuum accipiebant Spiritum Sanctum, id est, plenitudinem ejus.
Atque hic est ille Spiritus S. quem pecunia sibi mercari impius ille Simon voluerat, ibid. v. 18: Cum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, etc. Ita quoque alius locus, Act. XIX, 5 et seqq. exponendus est: His auditis baptizati sunt (Ephesiorum quidam) in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis (post Baptismum utique) manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
Porro illa impositio manuum, recens baptizatis facta erat ipsissimum Sacramentum Confirmationis. Sicut enim per Baptismum a Spiritu S. per quasdam velut gratiæ suæ primitias ad Fidem initiamur, sic per Confirmationem ipsum Robur Fidei, ac illius Spiritus plenitudinem, ceu per novam gratiam in fide jam adultiores facti, consequimur. Spiritus ergo ille, qui per Baptismum erat invisibiliter datus, per Confirmationem ab Apostolis dabatur quoque visibiliter, cum annexis videlicet gratiis, ut appellamus gratis datis, scilicet curandi ægrotos, prophetandi, interpretandi, diversis linguis loquendi, etc., aliisque ejusmodi donis, sacramentali gratiæ tunc adhærentibus. Hæc ante signa diu quoque postea in Ecclesia perseverasse, S. Justinus, qui A. C. 166, et S. Irenæus, qui 12 annis postea martyrium subierat, et ille quidem in Apol. I. et Dialogo cum Tryph., hic vero L. V. hæres. c. 6 et alibi, perhibent. Sed satis constat, etiam versus finem II. Sæc. in aliquibus Ecclesiis ejusmodi gratias gratis datas adhuc viguisse; multosque nimium credulos, aut alias incautos, propterea quod inter veras ac pseudo-prophetias non recte distinxissent, a Montano, ejusque mulierculis, donum prophetiæ ac Spiritus Sancti afflatum temerarie et fallaciter jactantibus, seductos fuisse, ipsumque cumprimis Tertullianum nostrum fœdissime in Montani hæresin prolapsum, ut in Qq. Crit. Libro de Præscr. præmissis, Q. 4, ostendimus. Vide etiam ea, quæ in Spicil. Theol. de Ecclesia Christi Diss. VI. Num. XIII. et seqq. diximus.
Sic ergo per Baptismum jam recepto, sed invisibiliter, Spiritus Sanctus per gratiæ infusionem a peccatis mundamur, simulque ad eumdem in sacramento Confirmationis plenius (non quidem jam sub ejusmodi signis visibilibus, sed cum invisibili plenitudine ac fidei contra internas et externas tentationes robore) recipiendum præparamur.
Baptismi arbiter. Ministrum hic intelligo, in cujus velut arbitrio ac potestate administratio Baptismi posita est. Quo sensu in lib. de Monog. c. 6, Noster inquit: Habes Moysen, Dei de proximo arbitrum. Non obscure autem hic rursus alludit ad sæpius jam memoratam historiam Piscinæ Probaticæ Joan., V, eo quod, sicut Angelus illic descendebat de cœlo, commovens aquas, etc., et sicut S. Joan. Baptista, tanquam Angelus missus est ad prædicandum et administrandum Baptismum pœnitentiæ in Jordanis flumine: ita nunc sacerdos, tanquam alter Angelus ex officio suo ad hoc deputatus, seu missus, per ministerium Baptismi viam præparet Spiritui Sancto per confirmationem, ut diximus, plenius infundendo.
Fides impetrat. Non ipsius baptizantis, aut baptizandi (neque enim affectus Baptismi dependet ab opere operantis, aut subjecti recipientis; quis enim a parvulo fidem, seu actum fidei, exigere poterit?) sed fides intrinseca ipsi Sacramento, ceu operi operato, in quantum scilicet Baptismus a Christo institutus fuit ut administraretur in fide et nomine totius Sanctæ Trinitatis: quæ fides est intrinseca forma hujus Sacramenti.
Spiritu Sancto. Igitur ad formæ hujus substantiam et valorem requiritur distincta invocatio trium Personarum Divinitatis, per quam Fides illa in Baptismo obsignatur, ut idem Noster in l. de Idol. cap. 12, ait. Unde ab antiquis Patribus a forma sua Sacramentali appellatur Baptismus sigillum, signaculum, obsignatio fidei, Sacramentum Trinitatis, Fidei, etc., ut apud Tourn. in Tr. de Bapt. Q. 1. a. 1. p. 146, videre est. Cæterum autem ex hoc loco manifeste colligitur, jam Tertulliani tempore in forma Baptismi tres Personas Divinas necessario exprimendas fuisse, et nequaquam Baptismum tunc in nomine solius Christi collatum fuisse, ut idem in l. adv. Prax. c. 26, habet, dicens: Nec semel, sed Ter, ad singula nomina in Personas singulas tingimur.
Per benedictionem. Nomine benedictionis intelligit formam Sacramentalem Baptismi.
Arbitros fidei. Multum hic nonnulli interpretes circa hanc vocem ex ipso Tertulliano laborant; etenim in Apol. advers. Gent. c. 7, arbitros pro testibus, qui rei cuipiam gerendæ intersunt, accipere videtur, inquiens: Semper etiam impiæ initiationes arcent profanos (id est, ab impiis illismet superstitionibus alienos) et arbitros (scilicet ne illis tanquam testes intersint) cavent. Et ib. c. 16, ait: Verebatur extraneos arbitros (testes, aut inspectores) vanæ culturæ. Et in l. de carne Christi, c. 24, de Christo transfigurato loquens, in secessu montis in ambitu nubis sub tribus arbitris clarum dicit. At in eod. lib. cap. 21. arbitrum pro Auctore videtur sumere, de Christo ita inquiens: Hujus igitur gratiæ disciplinæ. Arbiter et Magister, illuminatorque, ac deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur. Vid. etiam, quæ supra de hac voce arbiter diximus. Cæterum hoc loco arbitros pro testibus videtur sumere, fortasse ad illud 1 Joan. III, 7, alludens: Tres sunt, qui testimonium dant in cœlo: Pater. Verbum, et Spiritus Sanctus.
Sponsores salutis. Hoc nempe sensu, quo in Epist. ad Hebr. VII, 22, Melioris Testamenti Sponsor factus esse Jesus dicitur. Igitur etiam Pater, mittens Filium, et Spiritus Sanctus missus a Filio, Sponsores erunt; namque Pater per Filium, Filius ipse in Spiritu Sancto nobis salutem promisit.
Nominum divinorum, id est, Personarum Divinarum ne quis inde Sabellianismum extundere conetur, quasi solorum nominum, nulla rerum in Divinis distinctio esset. Ut autem ternus est numerus Personarum, ita nominum quoque, scilicet in grammaticali sensu; at in Theologico unum Nomen est, id est, in tribus illis Personis una eademque dignitas et auctoritas. Quare irritus esset Baptismus in tribus nominibus Patris, Filii, etc. collatus; necessarium ergo est, ut in Nomine Patris et Filii, etc. fiat. Qua de re videndi Theologi, ubi de forma Baptismi tractant.
Pignerentur. Non male pro pignorentur; nam et apud Cic. in Philipp. IV, et activo quidem sensu, invenio: Mars ipse fortissimum quemque pignerari