Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/589

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1177
1178
APPENDIX QUINTA, IN LIBRUM DE BAPTISMO.

1177A Baptismus Joannis erat expurgatio sordium, hæc autem ipsa regeneratio per Spiritum S. id quod examen fit per Ignem Judicii. Et in L. de Spir. S. ad Amphil. c. XXXV, inquit: Ignis Baptismum illam esse probationem, quæ fiet in Judicio.


Notæ ad caput XI.

Quasi revera. Mea quidem editio quia habet, obscuro certe ac mendoso sensu; malui ergo ex aliis editionibus quasi reponere: ut adeo sententia hæc ironiam potius exprimat.

Prædicasset. Cum scilicet Joannes apud Matth. cap. III, v. 11, de Christo dixit: Ipse vos baptizabit, etc., nequaquam addidit: per semet, aut propriis suis manibus.

Proposuit, i. e. promulgavit, aut ad valvas curiæ affixit, etc., cujus utique sensus est: promulgari, vel affigi jussit, aut fecit, per alium nempe.

Dicitur facere. Secundum vulgatam illam JCtorum regulam: Quod quis per alium facit, per se 1177B ipsum facere censetur. Cæterum præministratur eodem sensu Noster, quo in L. de Orat. cap. I, Joannem præministrum Christi, quasi præeuntem, seu prævie ministrantem, dixit. Ita et Apuleius in Apolog. linguam mendaciorum et amaritudinum præministram nominavit.

Per ipsum. Ejus nimirum nomine ac authoritate.

In ipsum. Seu in ejus virtutem ac nomen, ut scilicet transeatis in nomen Christi, deinceps Christiani appellandi. Sic enim S. Paul. Galat. III, v. 27, et seq. ait: Quicunque in Christo (Græce εἰς Χριστὸν, in Christum) baptizati estis, Christum induistis.—Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Vide plura apud S. Basil. in cit. Hom. de Baptismo.

Non ipse tingebat. Sunt tamen ex Patribus, qui verisimiliter opinantur, a Christo Apostolos, vel saltem eorum principem, Petrum, Christi propria manu baptizatos fuisse. Ita enim S. August. in pereleganti illa Ep. 108 (nunc 265) ad Seleucianam de Baptismo 1177C et pœnit. Petri, ait: Neque enim ministerio baptizandi defuit, ut haberet baptizatos servos, per quos alios baptizaret, qui non defuit memorabilis illius humilitatis ministerio, quando eis lavit pedes, et petenti Petro, ut non tantum pedes, verum etiam manus et caput ei lavaret, respondit, Qui Lotus Est, non indiget, etc. Legi sane in rem hanc tota meretur Epistola.

Verbo dabat. Neque enim ullo alio exteriori ritu adhibito paralyticum Matth., IX, v. 2, neque mulierem Luc. VII, v. 28, nisi paucis, simplicibusque verbis absolvit, dicens: Remittuntur tibi peccata tua.

Humilitate celabat. Sic enim Christus de se ipso directe loquens, nunquam aperte se Filium Dei, sed Filium hominis dicebat, ut Matth. VIII, v. 20, et cap. IX, v. 6, et alibi passim. Unde cum Luc., IV, v. 41, a multis exiissent dæmonia clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei, increpans, non sinebat ea loqui. Et Jo., VIII, v. 54, dicebat: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.

Struxerant. Hæc enim primo ædificata fuerat ab 1177D Apostolis, postquam acceperant Spiritum S. in die Pentecostes, quando post primam prædicationem Petri, qui receperunt sermonem ejus, baptizati sunt, et apposita sunt in die illa animæ circiter tria millia. Act., II, v. 41.

Baptismo Joannis. Itaque in ea opinione erat Tertullianus, Apostolos ante Passionem et Resurrectionem nonnisi Baptismum Joannis dispensasse, Baptismum vero Christi primum postea institutum fuisse, ut post pauca explicatius affirmat.

Sane autem non defuere ex Ss. Patribus, qui hanc Tertulliani opinionem sectarentur, et maxime S. Chrysost. Hom. XXVIII, in cap. 3; Evang. S. Joan. Itemque S. Leo M. qui in Epist. IV, ad Episcopos Siciliæ ita scribit: Ipse Dominus J. C. postea quam resurrexit a mortuis, Discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum Præsules docebantur, et formam, et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Euntes docete omnes 1178A gentes, etc., de quo utique eos etiam ante Passionem potuisset instituere, nisi proprie voluisset intelligi regenerationis gratiam ex sua resurrectione cœpisse. Atque hanc sententiam Theologorum nonnulli deinceps secuti sunt, et Illustriss. Melch. Canus, L. VIII, de Locis Theol., c. 5, in eamdem valde inclinat.

Verum S. Thomas Aq. 3, p. q. 66, a. 2, contrarium docet, secutus Augustinum suum, qui in cit. Ep. ad Seleuc. ita fatur: Baptizabat Christus, non per seipsum, sed per discipulos suos, quos intelligimus jam fuisse baptizatos, sive baptismo Joannis, sive, quod magis credibile est, baptismo Christi; quod posterius etiam in Tract. V et XIII in Joan. et in L. de Orig. animæ, lib. III, c. 9, absolute affirmat. Si igitur Apostoli baptismum Christi hoc adhuc vivente acceperant, haud dubium est eos porro nonnisi eodem baptismo alios quoque abluisse. Igitur et Apostolos, sentit, hunc, quem acceperant, baptismum Christi suis porro, etiam ante passionem, dispensasse.

Nec instructa. Id est, lavacro aquæ nondum sua efficacia, 1178B et virtute, peccata per gratiam baptismalem abluendi, instructo.

Resurrectionem. Namque baptismus institutus est a Christo, tanquam memoriale Passionis ejus et Resurrectionis futurum, ut mox confirmabimus.

Sine resurrectione ejus. Sic enim Ap. ad Rom. VI, 3, et seq. ait: An ignoratis, quia quicunque baptizati sumus, In Morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum In Mortem, ut quomodo Christus Surrexit A Mortuis per gloriam Patris, ita et nos In Novitate Vitæ ambulemus, etc., etc. Vide etiam Coloss. II, 12, et seq. Unde et Christus Jo. XI, 25, de semetipso: Ego sum Resurrectio et Vita. Nobis sane erat resurrectio a morte peccati ad Vitam gratiæ. Verum in hanc rem audire quoque juvat S. Ambr. L. I. de Sp. S., c. 6, ita eleganter disserentem: In illo aquarum sepelimur elemento, ut renovati per Spiritum resurgamus. In aqua enim est imago mortis, in Spiritu pignus est vitæ, ut per aquam moriatur 1178C corpus, quæ quasi quodam tumulo corpus includit, et per virtutem Spiritus renovamur a morte peccati. Vide plura ibi.


Notæ ad caput XII.

Præter Paulum. Qui ab Anania baptizatus memoratur, Act. IX, 18. De cæteris autem Apostolis id in Ss. Literis proditum non invenimus. Attamen vide quæ Cap. præced. Not. Struxerant, diximus.

Induerit. Jam enim Cap. præc. Not. Baptismo Joannis, Noster docuerat, cæteros Apostolos non Baptismo Christi, sed solo Joannis baptizasse, consequenter et illos nonnisi baptismum Joannis obtinere potuisse.

De cæterorum periculo. Locus mihi quidem obscurior, fors tamen ex I Tim. V, 21, nonnihil elucidandus, ubi ita Apostolus: Testor coram Deo... ut hæc custodias (χωρὶς προκρίματος) sine præjudicio, nihil faciens (κατὰ πρόσκλησιν) ad alteram partem declinando. Πρόσκλησις autem proprie advocationem significat, qua uni parti magis assistitur quam alteri, quod fit in acceptione personarum. 1178D Ubi quidem non dissimulandum in multis sane exemplaribus, teste Calmeto, legi πρόσκλισιν, quod proprie inclinationem, seu propensionem, maxime autem animi, significat, et æque ad rem nostram est. Hoc enim ipso sensu locus ille intelligi posse videtur: Cæteros Apostolos per prævium quoddam judicium, ac singularem animi propensionem et favorem a communi illa lege exemptos fuisse, ut adeo jam aliunde eorumdem salus ex carentia et defectu Baptismi non periclitaretur, proindeque præscriptio, seu lex illa de Baptismo Jo. III, 5, Apostolos, utpote jam prævia a Deo exemptos, nunquam affecerit, sed solum quoad alios deinceps immobilis perseveret. Sed quid tam sollicito verborum circuitu opus? aut quidni potius præjudicatum, pro præcautum, ac singulari quodam privilegio provisum esse contra salutis periculum, intelligi queat?

Rescindi. Seu infirmari ac revelli illam legem.

Statuta est. Vis ergo totius argumenti contra Baptismum